Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 153

None
Datierung: 1096

De hospitagio dato a Richardo Caro Asim et Gauffredo Guarini.

Notum sit omnibus quod anno dedicationis basilicae Maioris Monasterii ab Urbano secundo Romano papa tactae, tempore quo exercitus Christianorum ibat Jerusalem contra paganos, duo quidam milites Richardus scilicet Caro Asini et Gauffredus Guarini dederunt Deo et beato Martino Maioris Monasterii et nobis eius monachis, per manum domni Gauffredi monachi nostri, tunc temporis prepositi Vileelli, apud quandam villam suam quam communiter habebant, quae Tiliellus dicitur in Carnotensi pago, iuxta Vileellum sitam, totum hospitagium ipsius villae ex integro, sicut antiquitus solebat esse cum omnibus consuetudinibus suis. Nichil prorsus inde sibi reservantes solidissimum et quietissimum. Similiter dederunt nobis terram iuxta ipsum hospitagium, ad duos boves solutam et quietam cum omnibus consuetudinibus. Cui dono addiderunt usque ad LX. arpennos terrae suae preter supradictum hospitagium iuxta ipsam villam ab omni consuetudine liberrimos. Ita scilicet ut metiantur et tradant eos hospitibus nostris, in praefato hospitagio habitare volentibus, sicut ipsi ad hospitandum venient. Qui arpenni, postquam hospites nostri susciperint eos, erunt nostri prorsus liberrimi cum omnibus consuetudinibus suis. Qui hospites nostri in eadem villa habitantes primo colent terram nostram quam ibidem habuerimus, et deinde terram illorum colent, id est Richardi et Gauffredi, et nichil omnino consuetudinis ob hoc reddent inde eis, nisi decimam eorum tantum et terragium. Omnes enim ceteras suas consuetudines reddent nobis tantum qui hospites, si de decima et terragio illorum aliquid eis foris fecerint, vel eorum ministris non iusticiabuntur ab eis, sed clamorem inde facient monacho preposito Vileelli, sub cuius cura et custodia ipsi hospites fuerint. Unde si rei fuerint et emendatio legalis inde exierit, medietas eius condonabitur ipsis. De altera vero medietate supplicantes eis et in misericordia ipsorum erunt. Quibus XXX. dabimus solidos in caritate. Quod donum et quod pactum factum est apud Vileellum, testibus his: ex parte ipsorum Willelmo Buterico et Ramaldo Blanchardo Roso; ex parte vero nostra Guidone de Vileello, Galterio filio Rainerii, Guarino de Sancto Stephano, Guillelmo Jugo, Rotberto maiore et IIIIor fratribus suis. Quod totum concesserunt apud domum suam uxor Gauffredi Guarini, Richildis nomine, et filii ipsorum Gauffredus et Gualterius et habuerunt inde unusquisque ipsorum unum fustannum, testibus his: Guillelmo Buterico, et Rainaldo Blanchardo, et Guarino Briccone, famulo domni Gauffredi monachi. Quod etiam concessit Falco filius Galonis Manselli, de quo illi duo tenebant in foro Carnotensi, et habuit inde IIIIor solidos, testibus his: Rotberto maiore Vileelli et Heldulfo fratre eius, Gauscelino de Flavardi Villa. Hoc idem concessit Nivelo filius Fulcherii capitalis dominus et frater eius Hamelinus de Montiniaco, comedentes in domo Ansaldi servientis sui apud Carnotum et habuit inde Nivelo XX. solidos. Cuius rei testes sunt hi: Gauffredus filius Berardi, Rotbertus Flagellum, Ansaldus serviens qui denarios recepit. Adelardus prepositus eius, Guarinus famulus.