Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 152

None
Datierung: 1096

Notitia de calumnia Hugonis Guernonati qui fuit prepositus Blesis, et filiorum eius super terra de Rosdone et Bergerolio et Petrae Pertusi et Villa Trochiae.

Noverint omnes quod Hugo Guernonatus, qui fuit prepositus Blesis, et filius eius, calumniabantur nobis terram de Rosdone et de Bergerolio, et de Petrapertusi et de Villa Trochiae pertinentes ad obedientiam Villae Berfodii. Anno autem ab incarnatione Domini M XCVI, qui est annus dedicationis basilicae Maioris Monasterii ab Urbano papa factae, cum idem Hugo et filius eius senior, Guarinus nomine, vellent in Jerusalem cum exercitu Xristianorum ire contra paganos, dimisit Deo et beato Martino atque nobis eius monachis omnem supradictam calumniam pro anima sua et Prasae, uxoris suae. Duo quoque ex filiis eius, id est supradictus Guarinus et Petrus, dimiserunt similiter eandem calumniam pro anima Prasae, matris suae, atque pro suis animabus, et inde acceperunt ipsi tres, de caritate beati Martini, VI. libras Blesensis monetae a domno Odone tunc temporis Villae Berfodii priore. Qui et promiserunt quod ipsum concedere facerent caeteros fratres suos omnes. Unde etiam fuit fideiussor prefatus Petrus qui in honorem patris sui remanebat et cum servaturus erat donec vel ipse pater vel Guarinus frater eius redirent ab Jerusalem; quod scilicet ab omni calumnia etiam fratrum suorum terram ipsam nobis adquietaret et quicquid damni pro eadem calumnia nobis ab aliquo deinceps inferreretur, ipse totum nobis restauraret, et insuper ceteros fratres suos qui tunc absentes erant, ipsam calumniam faceret dimittere cum redirent. Cuius rei testes sunt Herveus prepositus Blesensis cognomento Belonius, Teodericus de Avaziaco et filius eius senior, Ingelbaldus cellararius de Blesi, Burdinus cocus comitis, Clamohocus famulus, Astho puer, filius supradicti Hugonis Guernonati de alia uxore, qui inde habuit duos solidos, Gionius monachus Pontilevensis qui testes ipsos scripsit.