None
Datierung: 1096
Notum sit omnibus quod anno dedicationis basilicae Maioris Monasterii ab Urbano papa factae, dederunt beato Martino Maioris Monasterii atque vendiderunt nobis monachis, novem marcis argenti, Rotbertus Michael et Almarus frater eius, quicquid terrae et aquae et pratorum habebant a castro quod vocatur Fracta Vallis usque ad Vernolletum, et unam aream molendini apud Moreias iuxta molendinum, quod iam habebamus ibidem, beatus Martinus et nos eius monachi, id est in eadem sclusa, et sex denariorum censum de quadam vinea apud Fractam Vallem sita; quod donum et quae venditio facta sunt apud Vindocinum in domo Guillelmi filii Frodonis, ipso eodem teste et Berardo fratre eius ac Frodone filio eius et Johanne nepote eius, testibus etiam Rodulfo Merleto et Roberto cellarario, Martino famulo de Vindocino et Herveo filiastro eius. Quod donum et quam venditionem illorum concesserunt nobis monachis supradictis, Rainaldus Rufus, de cuius feodo memoratae res erant, et fevum ipsum eo tempore de Nivelone filio Fulcherii, tunc domino Fractae Vallis, tenebat, et uxor eius nomine Milesendis, unde ipse habuit a nobis quadraginta solidos et uxor eius decem. Quae concessio facta est apud Vindocinum, testibus istis: Guillelmo Isoardo, Drogone de Espelteriis, ex parte eorum; et ex nostra: Fulcherio filio Dominicae, Rotberto archidiacono, Martino famulo de Vindocino et Herveo filiastro eius, Guillelmo filio Frodonis, Hugone Derramato famulo domni Gausberti de Camarcio. Non multum longe post, venerunt ipsimet ambo fratres, id est Rotbertus Michael et Almarus, ad Maius Monasterium, et in capitulo nostro acceperunt societatis nostrae beneficium, tempore domni abbatis Bernardi, anno ordinationis eius XIII, et in presentia totius capituli donum et venditionem supradictam firmaverunt et auctorizaverunt, et deinde omnium supradictarum rerum donum super altare dominicum ecclesiae posuerunt et sic novem memoratas argenti marcas per manum domni Bernardi panetarii receperunt. Cuius in capitulo factae concessionis, firmationis et auctorizationis testes sunt hi: Sancelinus cellararius, Arnulfus cellararius, Ansegisus Bocherus, Johannes Evolinus, Herveus filius Landrici Vindocinensis, Bernardus Salnerius, Hildebertus Gaulterii, Rainaldus frater Landrici, Rotbertus de Sancto Medardo. Quod donum et quam venditionem Nivelo filius Fulcherii, tunc temporis dominus Fractae Vallis, et Hamelinus frater eius, concesserunt nobis. Qui etiam Nivelo misit a Montiniaco castro Girardum avunculum suum, ad dividendam et determinandam memoratam terram et prata et aquam. Qui Girardus totum memoratum donum et venditionem nobis concessit, et iussu domni Nivelonis, homines istos de Fracta Valle quorum subscripta sunt nomina, ad dividendam predictam terram duxit. Isti autem fuerunt ex parte Nivelonis: Guarinus de Fracta Valle, Stephanus de Monte Foleto, Hubertus de Buxo, Hugo Palestellus, Matheus, Odo Paganus, Hainricus frater eius, Rainerius venator, Gradulfus, Herveus Grivellus, Rainaldus frater eius. Ex parte vero monachorum fuerunt hi: Ingelricus maior, Bernardus de Carcohu, Martinus famulus de Vindocino, Herveus privinnus eius, Rotgerius de Sancto Leobino, Arnulfus de Sancto Hilario, Bermundus, Mainardus molendinarius, Gaulterius filius eius. Quod donum et quae venditio facta sunt per manum domni Bernardi monachi nostri tunc panetarii, et domni Gausberti Ludovici, monachi nostri, prioris de Camarcio. Sciendum preterea quod predictus Almarus Michael qui remanebat, iam pro se quam etiam pro fratre suo Rotberto, qui volebat post parum in Jerusalem ire, cum exercitu Christianorum contra Paganos eunte, fecit se ipsum fideiussorem nobis, et apud Fractam Vallem ubi divisio supradicta facta est, ipsis eisdem testibus qui divisione viderunt et in capitulo nostro similiter ipsis testibus quos in capitulo fuisse descripsimus, quod scilicet memoratum donum et venditionem ab omni calumnia adquietaret. Sed et Rainaldus Rufus se nobis fecit fideiussorem apud Vindocinum, audientibus eisdem testibus quos concessioni suae prescriptae interfuisse notavimus, quod predictas res nobis semper ab omni calumnia adquietaret.

