None
Datierung: 1095-1100
Notum fieri volumus Maioris Monasterii monachis, quod Hugo vicecomes de Castroduno auctorisavit ecclesiam Sancti Leonardi Sancto Martino Maioris Monasterii cum omnibus possessionibus seu rebus ad eamdem ecclesiam pertinentibus, acceptis quadraginta quinque libris denariorum Carnotensium a monachis Sancti Martini, scilicet a Gualterio priore Sancti Leonardi et a Gausberto praeposito de Cammarcio, annuentibus istis: Gausfredo comite fratre eius, Roberto Manda Guerram fratre eius, Comitissa uxore eius, Gausfredo filio eius, Matilde filia eius. Huius rei testes sunt hii: Tetbaldus filius Herbaldi, Herbertus filius Bonelli, Enardus Neptunus, Rodulfus Oculus canis, Lantbertus Part in praeda, Gaulterius filius Guarini, Ebrardus de Plasicio, Hugo filius Gaulteri, Ebrardus capellanus,Odo camerarius, Girardus de Monte Foleto, Fulcoius de Membriola, Rotrocus de Pataico, Gausfredus de Pataico, Girardus Rufus, Guarinus Guina, Ansaldus de Carnoto. Isti sunt fideiussores quos Hugo vicecomes dedit monachis Sancti Martini, pro fratribus suis Gausfredo et Rotroco, tali ratione ut si Gausfredus et Rotrocus non annuerint, fideiussores reddant precium monachis Sancti Martini: Tetbaldus filius Herlebaldi, Girardus Rufus, Fulcoius de Membriola, Guarinus Guina, Ansaldus de Carnoto.

