None
Datierung: 1095
Noverint omnes quod domnus Ebrardus de Puteolo, monachus noster, assumpto secum domno Bernardo monacho, panetario nostro cognomento Flagello, adiit nepotem suum eiusdem nominis Ebrardum de Puteolo, quando volebat ire in Jerusalem cum exercitu contra paganos; id est anno ante dedicationem Maioris Monasterii, ab Urbano papa factam, hortaturus ipsum ut aliquid ex rebus suis daret beato Martino Maioris Monasterii et nobis eius monachis, quo facilius posset a nobis impetrare quatenus anniversarium fratris sui secundum carnem Hugonis de Puteolo, patris eiusdem nepotis sui, quod eatenus feceramus solo rogatu et amititia ipsius, ordinaremus et statueremus tam a nobis quam a successoribus nostris, omni anno faciendum; cuius ille adventu praecognito, processit ei obviam cum tribus militum suorum, Gausfredo scilicet Britone cognato suo, et Odone Malis Herbis, et Adelardo praeposito suo de Carnoto, et obviat ei in campestribus Blesensis pagi. Cui cum propter quod venerat dixisset, ille reverentia qua debuit admonitionem avunculi sui excepit, et opere complevit. Dedit igitur Deo et beato Martino atque nobis intentione supradicta, id est ut propter ipsius quoque amorem et beneficium facilius impetraret a nobis avunculus suus, quatenus anniversarium patris sui Hugonis, annis singulis faceremus, quicquid omnino possidebat apud Maierolias et Periacum, in Blesensi pago sitas, tam in servis et ancillis et collibertis quam etiam in terris cultis et incultis, domibus, vineis, redhibitionibus et consuetudinibus atque omnibus aliis ad ipsas villas quolibet modo pertinentibus, nihil inde sibi retinens sed omnia sit libera et quieta sicut ipse ea die ipsa possidebat, nobis possidenda tribuens. Cui dono vineam unam apud Sanctum Victorem sitam atque domum in foro Blesi, quae fuerat Odonis clerici, quem a servili conditione liberaverat super addidit. De quibus omnibus ibidem posuit donum in manu domni Ebrardi avunculi sui, per cultellum Odonis supradicti militis sui, atque ipsum cultellum misit nobis per manum domni Bernardi Flagelli monachi. Cuius rei testes sunt ex parte ipsius, tres milites suprascripti; ex nostra autem parte, de monachis praeter domnum Ebrardum de Puteolo et domnum Bernardum Flagellum, domnus Teduinus, praepositus noster de Carnoto, domnus Gunterius, praepositus Villae Nantulfi; de famulis: Rainaldus Butatus, Herveus Brito, Robertus de Chinsiaco, Mainerius famulus. Sciendum praeterea quod Hugo, cellararius de Novo Vico, calumniatus est nobis supradictam domum atque vineam quae fuerant Odonis clerici, reclamans in eis ius ex parte coniugis suae iure propinquitatis. Sed in colloquio quodam apud villam quae Halena dicitur habito, derationatus est domnus Ebrardus de Puteolo monachus noster contra eum, quod nihil iuris ipse vel uxor eius in eis haberet et quod eius calumnia iniusta esset. Sicque ille calumniam dimisit, et donum supradictae domus et vineae ratum et stabile permansit. Cui rei interfuerunt testes hi: supradictus Ebrardus filius Hugonis de Puteolo, ipsius castri post obitum patris dominus, et mater eius Adelicia nomine, et Hugo frater ipsius Ebrardi, qui totum suprascriptum donum fratris sui ibidem concessit et auctorisavit. Gilduinus quoque et Gualerannus fratres ipsorum, Gaufredus Brito cognatus eorum, Robertus Normannus, Berardus filius Bosonis, Albertus siniscalis de Halena, Tetbaldus filius Tedulfi; de monachis: domnus Ebrardus de Puteolo, Bernardus Flagellum, Hildegarius prior Cellae de Puteolo, Gauffredus de Vileello, et famuli eorum, Herbertus presbyter de Puteolo, Algerius filius Arnulfi Gazelli, Rotbertus de Chinziaco et Quartus famulus domni Gauffredi de Vileello nomine, et alii multi.

