None
Datierung: 1095
Notum sit omnibus quod monachi Maioris Monasterii et Odo Desredatus fecerunt unum molendinum in aqua quae dicitur Connia, cuius duae partes erant predicti Odonis a parte suae ripae, et tertia monachorum a parte ripae ipsorum. Qui videlicet monachi possidebant omnes consuetudines et iusticiam suae tertiae partis, sicut Odo suarum duarum partium. Sed quia ibi non poterat Odo facere molendinum sine monachis, neque monachi sine illo, tandem concordaverunt pariter ut eum facerent a parte eiusdem Odonis communiter, ita scilicet ut monachi haberent semper medietatem tam molendini quam etiam omnium consuetudinum et totius iustitie et quicquid ipsi facerent iuste de imponendo sive expellendo molendinario, et de capienda iustitia, et de condonandis emendationibus, et de induciis earum dandis, totum concederet tam predictus Odo quam successores sui. Concessit etiam eis idem Odo medietatem totius piscationis molendini ipsius, et bedi et parte, et ante bedum per duas hastatas aque, et ab ipso bedo ante sclusam usque ad ipsorum partem aque, cuius piscatio est eorumdem propria per unam hastatam versus profundum stanni, medietatem totius piscationis. Quod totum concesserunt uxor eiusdem Odonis, Agnes nomine, et duo filii ipsius, Hugo et Gelduinus. Huius rei testes sunt: ex parte Odonis, Gauffredus Redellus et Ingelardus filius eius, Johannes de Arro, Gauffredus filius Guillelmi Desredati, Rotbertus Malus Vicinus, Hainricus homo Odonis Desredati, Haudricus de Braito, Guillelmus de curia Alenni, Odo Boisith, Archembaldus de Spelsu Villa. Ex parte autem monachorum: Robertus Flagellus, Gradulfus de Nantulfi Villa et filii eius Hugo et Tetbaldus, Ingelricus maior, Gisbaldus de Filgeria, Gaulterius filius Odonis Balbi, Hugo Derremeth, Gauffredus Longus, Herluinus de Nantulfi Villa, Paganus de Plesseio, Ebrardus homo suus, Girardus Diabolus, Rodulfus Inde filius, Artusus Calvus, Lambertus clericus et quatuor monachi: Ebrardus de Puteolo, Bernardus Flagellus, panetarius, Gausbertus prior Camarcii, Gaulterius qui tunc erat prepositus ville Nantulfi. Actum anno ab incarnatione Domini M XCV, agentibus nobis sub domno abbate Bernardo XIImo anno ordinationis eius.

