None
Datierung: 1092
Notum esse volumus presentibus et futuris quod Gaufredus et Hato, Maioris Monasterii monachi, dum apud Merliacum quondam castrum morarentur, emerunt terram a Fulcherio puero, culture unius carruce sufficientem, apud locum qui dicitur Malus Vicinus. Fuit vero eius precium equus unus et dimidius modius avene. Hanc autem venditionem Nivelo de cuius fevo erat concessit, et Hemelinus frater eius et Richildis mater iam dicti Fulcherii cum duabus filiabus suis, Milesende et Sizilia, quae inde dimidium frumenti modium et XII. denarios habuerunt. Hoc quoque sciendum testes: Archerius prefectus, Girardus Terram Tenet, Garinus famulus, Rainaldus de Alneto, Guillelmus armiger eius Stephanus Bursardus; de monachis: Clemens et Gaufredus, et Hato. Item sciendum quod emptionem terrae de Malo Vicino quam Gaufredus et Hato, monachi Sancti Martini, fecerunt de Fulcherio infante de Merlaico concesserunt Nivelo et Hamelinus frater eius. Actum hoc ab incarnatione Domini anno Mo XCII, regnante Philippo rege.

