None
Datierung: 1092
Postquam domnus abbas Bernardus adquitavit terram de Rosdonio de Hugone preposito Blesensi qui eam nobis calumniatus erat, in eodem placito calumniatus est eam nobis Erchenbaldus Peior Lupo dicens quod quamvis Hugo qui de eo illa tenuisse dicebatur, perdidisset, ipse eam nolebat perdere. De hac calumnia terminum placitandi pariter acceperunt. Ad quercum ventum fuisset; iudicavit comes Stephanus et curia sua quod de illa teneura quam domnus abbas Bartholomeus tam longo tempore tenuerat et domnus abbas Bernardus post ipsum sine calumnia illius, nullo modo debebat illi domnus abbas respondere. Testes qui hoc audierunt sunt hii: de monachis, domnus abbas, Drogo baiulus eius, Hainricus hospitalarius, Bernardus panetarius Ivo qui prior ipsius obedientiae extiterat et Odo qui prior inde tunc erat, et Matheus; de laicis, Lancelinus de Balgentiaco, Hainricus dapifer eius, Rainaldus Maingotus, Guicherius de Castello Rainaldi, Hugo de Gualardonio, Bernerius vicecomes, Hugo pincerna, Erchengerius de Burgo medio, Gausbertus Beuronius, Fulcherius Piellus, Hugo prepositus et Hugo Betbellus gener eius; de famulis, Vuinebaldus camerarius domni abbatis, Johannes et Otgerius hospitales, Hilduinus noster cellararius de Castro novo. Actum apud Suevrum, ibi comes Stephanus tunc faciebat castrum, anno ab incarnatione Domini M XCII, tempore Philippi regis Francorum.

