Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 143

None
Datierung: 1084

De calumnia quam nobis intulit Drogo Freslavena.

Anno autem ab incarnatione M LXXXIV cepit Drogo Freslavena calumniari monachis Maioris Monasterii quicquid antecessores sui illis donaverant, et abstulit pro hoc Gualterio monacho de Sancto Hilario suum palefridum. Quod Ivo monachus audiens, requisivit illum Drogonem quare hoc faceret. Ille vero post multa ad ultimum respondit se iniuste calumniari, sed egestate depressus hoc faciebat. Tunc Ivo monachus, eius paupertati consulens, concessit ei palefridum quem monacho abstulerat et addidit ei donare XX. solidos sicque guerpivit Drogo calumniam illam promittens, quod si quis aliquando faceret inde calumniam monachis Sancti Martini ipse acquietaret. Testes sunt de hoc: Hugo vicecomes, Gisbaldus foragerius, Odo cellararius, Rotbertus servus, Nivardus maior.