None
Datierung: 1081
Nosse volumus fratres nostros presentes et posteros, quod Sulpicius de Calvo Monte donaverit Sancto Martino Maioris Monasterii et nobis, monachis eiusdem loci, quandam partem bosci sui Calvi Monte proximi, quam de illo tenuerat miles quidam, nomine Mauricius cognomento Erchirpellus, qui et ipse de eadem re donum nobis in nostro capitulo fecit. Acta sunt haec anno ab incarnatione Domini M LXXXI, presidente nobis domno abbate Bartholomeo …. testes habeantur isti: Gausbertus praepositus, Gausfredus filiaster Guarini de Fontaniliis, Hugo de Firmilate …. de donatione Mauricii Erchirpelli, quam etiam Mauricius filius eius auctorisavit, Fulcradus de Ruilliaco, Gaufredus Ludovici de Rupibus.Longo autem tempore postea, presidente nobis domno abbate Willelmo, Mauricius donum patris sui inquietare cepit …. sed ipse concessit et concedere fecit uxori sue Ameline, et Matheo eorum filio et filiabus Agneti et Maientie. Testes ex parte eius, Harduinus nepos Mauricii, Rainaldus filius Expiart, Gosbertus prepositus.

