None
Datierung: 1084-1095
Notum sit omnibus tam futuris quam praesentibus quod Hugo, Puteoli dominus, Ebrardi monachi frater, Beato Martino Maioris Monasterii ecclesiam Puteoli constructam in honore beati Martini, et ecclesiam Beati Victurii Blesensis, et ea quae obtinere videntur monachi nostri apud locum, Villae Petrosae dictum, pro sua suorumque salute contulit. Huiusmodi autem donum atque illud Nantulvillae donum, quod domnus Ebrardus tribuit, Adelesis coniunx supradicti Hugonis, filiusque eius Ebrardus primogenitus, et Wido ac Hugolinus, in praesentia domni Bernardi abbatis, apud Puteolum auctorisaverunt, tempore illo quo domnum Hugonem infirmitate detentum visitavit.Testes qui affuerant hi sunt: Ex parte domni Hugonis: Hugo de Besalchiis, Gontardus, Fulco Bosonis filius, Tebaldus Tetulfi filius, Rotbertus de Loisvilla, Gaufredus de Querqueto, Godefridus Praefretus. Ex nostra autem parte: Durandus famulus, Giraldus, Trotbaldus de Boeria, Martinus, Ogerius, Radulfus, Rainaldus et Tetbaldus de Claustro Puteoli.

