None
Datierung: 1080-1100
Notum sit omnibus Maioris Monasterii successoribus nostris, quod quidam miles, nomine Rotrocus, filius Rainaldi Brisardi, et fratres eius, Odo et Guitellus, dederunt Sancto Martino Maioris Monasterii medietatem terrae quam habebant ad Montem Burzal, cum omnibus consuetudinibus seu rebus ad eandem terram pertinentibus, pro remedio animarum suarum suorumque parentum, et aquam quae vocatur Osanna, ad molendinum faciendum, tali ratione, ut semel molendinum fecissent monachi de suo, semper postea molendinum et omnia instrumenta molendi equaliter faciant. Similiter et dividant fructum molendi, monachi scilicet Sancti Martini et supradicti viri, molendinum ipsum si opus fuerit. Restituat pars illa de suo, pro cuius culpa molendini eversio fuerit facta. Hanc donationem concesserunt Sancto Martino, domini virorum supradictorum, Rodulfus et Hilgodus, filii Giraldi Brunelli, pro Deo, et viginti solidis a monacho Sancti Martini nomine Herberto, acceptis, teste Hugone filio Bernerii. Huius donationis testes fuerunt isti: Gausbertus presbyter, Hugo Maledoctus, Fulcherius maior de Sancto Hillario, Richerius mediarius, Gualterius capellanus Arnaldi, Drogo Engenaldi, Herbertus de Bosco, Herbertus monachus, hanc donationem suscepit, Rodulfus monachus, Gualterius monachus, filius Hulberti. Non post multum temporis, Hugo vicecomes de Castro Duno calumniavit molendinum et aquam Herberto supradicto monacho, eo quod ipse esset caput ipsius fevi et dominus virorum illorum qui hanc donationem fecerant. Hac de causa dedit illi videlicet Hugoni vicecomiti Herbertus iamdictus monachus, unum equum optimum quem emerat centum solidis a Gausberto, monacho et preposito de Camarcio; uxori eiusdem vicecomitis, nomine Comitisse, decem solidos. Quibus acceptis equo scilicet et denariis, libentissime auctorizavit totum quod iam supra calumniaverat. Annuentibus istis: Roberto fratre eius Mandaguerram, uxore ipsius Comitissa, et filiis eius Maulde et Pagano qui nondum erat christianus. Testibus istis: Arnaldo de Bosco, Urseto filio Nivelonis, Gausberto sellario qui ibidem commodavit decem et octo denarios Herberto monacho, quos et ipse Herbertus dedit duobus supradictis filiis vicecomitis, et nutrici eorum infantium. Hugone Borello, Rodulfo Oculo canis, Johanne de Sucurante, Herberto monacho et famulo eius Fulcone, Gausberto monacho et famulo eius Rainaldo, Bernardo monacho et famulo eius Sturmido.

