None
Datierung: 1080
Noverint omnes presentes et futuri quod Gervasium militem, filium Lancelini, partim vendidisse, partim donasse nobis scilicet Maioris Monasterii monachis quandam terram in Blesensi pago sitam, Buriacum nuncupatam, et in ea consistentem ecclesiolam unam in honore … annuente coniuge sua nomine Oschia, et filiis suis Lancelino, Guillelmo, Rodulfo, Bernerio, Gilduino, Matheo, acceptis ab Hugone preposito obedientiae de Cambone denariorum solidis 500 et auri tres unciis atque dimidia. Hugo quoque cognomento Capellus vicecomes de Castro Duno de cuius fevo erat terra illa et ecclesia, hanc venditionem donationemque Gervasii nobis concessit, suoque auctoramento firmavit. Huius rei sunt testes: Herbertus Barba …. Arnulfus de Espalteria, Ingelbaldus de Cornicula, Ascelinus de Resleio et multis aliis. Post paucum tempus frater supradicti vicecomitis Hugonis, Gaufredus nomine, illam venditionem a Gervasio factam suo nobis concessit auctoramento, et ipsi duo fratres concesserunt nobis ecclesiam de Rosdono, testibus: Gauterio Oculo canis, Ansoldo de Mungerii Villa, etc. Post ista Suppicius de Calvo Monte super illis calumniam intulit, sed illam integre guerpivit una cum coniuge sua nomine Dionisia …. presente ipsa Gervasii matre nomine Beatrice, anno ab incarnatione Domini M LXXX, presidente nobis domno abbate Bartholomeo, anno XVII. Post aliquot menses Roscelina filia Gervasii donationem venditionemque paternam concedendo firmavit, testibus istis: Rotberto Expiardo, Bernardo nepote Gervasii, Herveo scutario ipsius.

