Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 139

None
Datierung: 1077-1084

Notitia de dono ecclesiae Sancti Nicolai de Curba Villa

Omnibus sanctae et universalis ecclesiae fidelibus notum sit et manifestum, quod vir quidam Giroius nomine, Curvae Villae dominus, una cum uxoris suae Philippae necnon et duorum fratrum suorum Tetbaldi videlicet atque Simonis, consensu et voluntate, ecclesiam Sancti Nicolai in eodem Curvae Villae castro sitam, Beato Martino et monachis in eius Maiori Monasterio Domino famulantibus, in quantum sibi pertinere videbatur, dare disponens, id rectius posse fieri aestimavit, si hanc eis Gaufredus Carnotensium tunc temporis episcopus auctoritatis suae dono eius saltim precibus confirmasset. Cum igitur rei opportunitas accidisset, convocato praedicti Maioris Monasterii tunc venerando abbate Bartholomeo, tam Giroius ipse quam praefata eius uxor Philippa, una cum iamdicto abbate Bartholomeo, praedicti episcopi Gaufredi apud Pontem Goeni forte tunc positi praesentiam adierunt, et ut eorum vota concessionis suae gratia confirmaret, magnis precibus exoraverunt.Quorum petitioni assensum episcopus praebens, supradictam Sancti Nicholai ecclesiam beati Martini Maioris Monasterii monachis in perpetuum possidendam donavit et quiete concessit, ipsumque abbatem Bartholomeum de ea cum omnibus eidem ecclesiae pertinentibus, quae Giroius dare decreverat solemni largitione revestivit. Pro qua concessione idem Giroius cum uxore sua gratias agens, ad pedes illico episcopi se prostravit et voti sui potitus effectu, donum quod devoverat gratanter complevit. Huic itaque episcopi dono sive concessioni interfuit vir venerabilis Ingerannus Carnotensis ecclesiae decanus, qui suis precibus ad haec obtinenda apud ipsum episcopum plurimum impetravit et alii quamplurimi eiusdem ecclesiae clerici id ipsum concordantes et ut fieret exorantes: quorum hic aliquos ad ipsius rei certitudinem declarandam conscripsimus. Ingerranus decanus, Adelardus subdecanus, Guillelmus Bigotus, Idbertus de Gordeiis, et plures alii clerici. De monachis Maioris Monasterii: Odo de Braolio, Gaufridus de Humbleriis, Aivertus de Carnoto, Theodericus prior de Chonia. De famulis eorum: Benedictus Gozengres, Ebulo Hastode Bove, Raimbaldus de Columbariis, Giraudus Rufus, Durandus mariscalcus, Hubertus filius Hervei, Ingerricus filius Ansegisi.