None
Datierung: Um 1080
Religiosum satis opus et Christiana pietati non tantum conveniens, sed et necessarium per omnia comprobatur ecclesiarum edificia construere. Sacrorum congruis instrumentorum ministeriis adimplere instituere ministros, victualiaque isdem sufficientia procurare. Verum illud in his constat esse precipuum, de qualitate per maxime satagere ministrorum. Ea vero satagentis intentio finem accipit optimum, si illos eligentes sollicita preferat cura. Quos ad tollendum Christi iugum fortius stringit arctior disciplina. Hac igitur me cura sollicitante, que nam michi causa eandem imposuerit curam. Quidque hinc tandem effecerim superno ut credo et consilio inspiratus, et intus auxilio omnibus vel volentibus tantum nosse, vel opus habentibus presenti carta notifico. Igitur ego Girogius in Carnotensi territorio castri possessor, quod Curva Villa vocatur, ecclesiam in eodem castro habebam ab Ivone meo quondam genitore, in honorem Sancti Nicholai constructam, ministeriisque atque ornamentis possessionum denique reditibus decenter sufficienterque ditatam, ac traditam, octo numero canonicis administrandam, quorum abbatiam atque integrum totius eiusdem ecclesiae dominatum, cum michi singulariter extra partem scilicet aliquam fratrum meorum, idem genitor dedisset ipseque obisset: Post annos quidem deinceps iam plurimos attendens ego per universas pene totius orbis ecclesias deservientes, in eis clericos canonicos solis appellari vocabulis. Re autem ipsa institutionem non solum non tenere, sed etiam quamplurimos ignorare canonicae conversationis ac proinde illos meo deditos regimini per me vel per futuros mei successores honoris intra eandem conversationem diffidens, dictus posse constringi in abbatem ac monachos Maioris Monasterii Sancti Martini totum oneris huius ita transferre statui pondus ut ecclesia praedicta in illorum de meo iure transfusa, aut gererent ipsi in ea monasticam, aut canonicam regerent ordinatione propria disciplinam. Horum namque celebriorem et ut credo non mendacem in monastica religione compereram famam. Itaque evocato abbate, id tempus Bartholomeo cum suis aliquot monachis ipsi vel potius per ipsum suprafato cui preerat, Maiori Monasterio sepedictam ecclesiam cum universis qui illius erant vel ad ius ipsius quoquo modo pertinebant ea ratione contradidi ut canonici presentes quoad viverent abbati suo, sicut antea michi, ita deinceps illi subessent. Decedentibus vero ipse vel Maioris Monasterii abbates futuri, quique post ipsum ad servitium in eadem ecclesia dependendum utrum eiusdem propositi canonicos substituere mallent, an sui monasterii monachos potestatis eorum, liberrimo subesset arbitrio. Itaque in investitura de eadem ecclesia, rebusque suis in presenti suscipiendam exclusam mox illi tradidi quandam, intra ipsum castelli mei burgum, in Andura fluvio sitam. Porro autem huic meae dominationi Philippa coniunx, et Tetbaldus, atque Simon germani mei, gratis annuerunt animoque libenti. Ita fecit et Hugo vicecomes Carnotensis, de cuius erant beneficio quae donavi. Horum interim id est meae donationis et coniugis fratrumque assensionis. Deinde domini mei vicecomitis Hugonis testes sunt inferius annotati: Teudo, filius Stephani, Caput de Ferro cognominati, Harduinus filius eius, Hamo, frater eius, Hubertus, nepos Salomonis, Gaufredus filiaster eius, Raherius filiaster eius, Rogerius de Aqua. Josho miles, Gaufredus filius eius, Richerius filius eius, Teudo filius Airardi, Guillelmus filius eius, Herbertus filius Garboldi, Ivo filius eius, Ivo de Friaxa, Guillelmus filius ejus, Guerricus filiaster eius, Haimericus filius Guntarii, Gaufredus frater eius, Ivo de Cornevilla, Teudo filius eius, Mascelinus de Porta, Radulfus gener eius, Guarinus de Turre, Ivo filius eius, Radulfus Malitiel, Hugo filius eius, servientes mei Mainfredus prepositus. Rotbertus filius Ernaldi … do cochetus, Ulgerius Calvus, Guarnerius coquus, Hunaldus, Robertus, Hugo filius eius, Burgenses, Hubaldus caravita, Chotardus Bigotus, Rotbertus filius Isemberti, Rotbertus Oculatus, Rainaldus filius Richardi, Guarinus famulator, Gualterius Plectens Boscum. Canonici quoque ipsius ecclesiae Balduinus, Rainaldus nepos eius, Girbertus Arripatus, Rotbertus grammaticus, Ernaldus. De auctoramento Hugonis vicecomitis, Simon filius Alberici, Hugo de Basilicis, Ebrardus de Loaisvilla, Gaufredus boviculus, Gilduinus de Telliaco, Stephanus Burgundio, Odo filius Teudonis, Rotbertus de Uno Ulmo, Gualterius de Sancto Andrea.

