Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 137

None
Datierung: 1073-1089

Notitia de terra de Villena quam donavit Hugo praepositus Blesensis.

Noverint nostri praesentes et posteri Hugonem prepositum Blesensem et uxorem eius Praxedem donasse Sancto Martino et nobis Maioris eius Monasterii monachis, terram quam habebant apud Villenam sive boscum sive planum, cuius terrae pars una erat de fevo Harduini cognomento Ruilli, qui et ipse eam nobis pariter donavit. Altera autem fuerat cuiusdam parentis Hugonis, nomine Odonis cognomine Clavi Mortalis, a quo dimissa erat eidem Hugoni. Cuius donum fecit saepedictus Hugo coram comite Tetbaldo, eodem comite sua hoc concessione auctorisante et suscipiente loco omnium nostrum fratre nostro domno Rotberto de Virsione, videntibus et audientibus istis: Rainaldo Pagano, Odone Borello, Ascione Borello, Arraldo Grosso Bosco, Ascelino vicario. Porro dono alterius partis terrae testes affuerunt: Guiltrannus canonicus, Hamelinus de Maiumo, Richardus filius Vulgrini, Guitbertus famulus monachi, Giraldus serviens. Utrique autem donationi annuerunt filii Hugonis, id est Guarinus, Petrus et Hugo. Itaque iussu ipsius Hugonis et suae uxoris tradidit Dotuinus venator totam memoratam terram supradicto fratri nostro Rotberto. Cui traditioni affuerunt isti: Martinus venator, Giraldus serviens Sancti Martini, Rainaldus boverius, Gualterius de Montibus, Rogerius de Montibus, Hugo de Montibus.