None
Datierung: 1073-1084
Noverint omnes et presentes et futuri Matheum filium Griponis dedisse Sancto Martino Maioris Monasterii quarterium ecclesiae Rosdonis pro anima sua et pro animabus parentum suorum. Illam tamen quartam partem inguadiaverat frater eiusdem Mathei cuidam militi scilicet Adelardo Mordenti Lampredam, a quo redemit eam domnus Ivo monachus qui tunc erat prepositus Villae Berfodii precio XL. solidorum; quibus acceptis clamavit eam quietam Adelardus et uxor eius et filii eius, audientibus et videntibus his testibus: Rotberto de Sancto Dionisio, et Rainaldo fratre eius, Ernaldo Bruno et altero Ernaldo, Giraldo cellarario Sancti Martini. Eodem die vendidit predictus Matheus Sancto Martino terram quam habebat in villa Grimundi per manum iamdicti Ivonis monachi, et accepit inde ab eodem monacho unum optimum palefredum, valentem VII. libras. Deinde cum hac convenientia inguadiavit Matheus eidem monacho quicquid habebat apud Rosdonum, scilicet boscum, terram, prata, servos et ancillas pro decem libris denariorum quas commodavit ei predictus monachus, tali convenientia ut habeat Sanctus Martinus et monachi eius totum quicquid inde exibit, ita ut medietas redditionum computetur pro illis X. libris. Alia vero medietas pro anima mea. Habuit hoc etiam in convenientia, id est Matheus Sancto Martino et Ivoni monacho eius, ut nichil vendat aut donet de tota terra illa vel de bosco vel de pratis, nec quamdiu tenuerit hoc Sanctus Martinus in vadimonium nec postquam redierit in manum eiusdem Mathei nisi Sancto Martino et monachis eius. Hoc totum factum est primum apud Vindocinum in parlatorio monachorum Sanctae Trinitatis ubi affuerunt isti testes: Herveus Chanardus, Hugo filius Leterii, Ulgerius famulus, Ivo et Petrus monachi. Hanc convenientiam auctorisaverunt postea filii Mathei Gripo et Coirulus, apud Montemaureum, et habuerunt inde unusquisque eorum II. solidos coram his testibus Hamelino de Monteaureo, Helvisa uxore eius, et Ilberto filio eius, Haimerico de Barnasta, Harduino de Marson, Grisono homine Hamelini, Andrea Pelokino de Insula, Hilgodo priore de Lavardo.

