Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 135

None
Datierung: 1075

Concessio Philippi Franciae regis de Puteolo.

In nomine Domini nostri Jesu Christi et individuae Trinitatis. Ego Philippus, gratia Dei Francorum rex, notum esse volo cunctis fidelibus sanctae Dei ecclesiae tam praesentibus quam futuris morituris, necessario litterarum memoria, quod Hugo, miles de Puteolo, canonicos in ecclesia in honore Sancti Martini constituta, et in supra nominato castello fundata, constituit; partemque suarum rerum quatenus eius animae parentumque suorum Deus misereri dignetur attribuit, me concedente et iuvante. Dotavit scilicet ecclesiam tota de terra a domo Alberti, quae est iuxta pontem, usque ad domum Hugonis praepositi, et ex illa unam partem in cimiterio concessit; alteram vero ad aediflcationem domuum. Hanc equidem liberam et absolutam sine ulla redditione, iuxta castellum campi partem decimamque duarum quadrucarum: apud Vilerii Montem campi partem duarum quadrucarum; ante portam castelli, quae est a parte Meridiei, II. arpennos in alodo, censum et decimam omnium vinearum, venditionem prebendarum, exceptis quinque solidis quos retinere suum erit in nomine abbatis, cum his omnibus donavit. Haec omnia supra descripta et denominata, canonicos basilicae servientes et assidue ibi Dominum deprecantes habere diiudicavit. Quod si quis calumniaverit et diminuere tentaverit, centum auri libras purissimi persolvat; et eius calumnia irrita fiat. Haec vero cartula, ut firmior sit, eam sigilli nostri impressione subter firmatam curavi. Actum publice, Aurelianis, regnante Philippo rege, anno XV. Willelmus regis cancellarius legi et subscripsi.