None
Datierung: 1071
ln nomine Dei et salvatoris nostri Jesu Christi, notum sit omnibus sanctae ecclesiae fidelibus quia ego Giraldus cognomento Brunellus, pro anima mea et uxoris meae, et filiorum meorum et omnium parentum meorum, trado et concedo Sancto Martino et monachis Maioris Monasterii totam terram meam de Seonvilla, et de iure meo in ius et dominium eorum in perpetuum transfundo, cum omnibus consuetudinibus et reditibus eius, quatinus per eorum orationes Deus aeternae nos hereditatis faciat esse participes, quos pro eius nomine terrenae possessionis fecimus haeredes. Propter quod et ipsi monachi non parvam nobis recumpensationem rependerunt, videlicet totius benefacti sui participationem. Preterea quod ego non parvum habent mihi in conventione, quod si quandiu sanus fuero, monachus fieri voluero, etiamsi nihil aliud quam terram illam ad vos deferam, suscipient me, aut si sine hoc habitu mortuus fuero, et me ad vos portari fuero, sepelient me. Ego autem, ne qua deinceps calumnia de supradicta terra eis insurgat, sed solutam et quietam in perpetuum eam possident, feci auctorisare eam illis uxorem meam Ermengardim et filios meos Hilgodum, Hugonem et Adam, quibus quatuor dederunt monachi XX. solidos ut firmior sit et magis spontanea esset eorum concessio. Concessit et quartus filius meus , cui et unum pro hoc dederunt psalterium et pepigerunt mihi quod pascent eum duobus annis apud Castrum Dunum, si misero eum illuc in scola. Facta sunt autem ista omnia sub testimonio bonorum virorum, qui haec viderunt et audierunt, quorum haec nomina sunt: Rodulfus pincerna, Giraldus nepos Gumbaldi, Herlebaldus de Moncellis, Fulco presbyter, Gaufredus praepositus, Bernerius Carcerarius, Rotbertus et Heinricus homines mei, Hubertus, Odo, Gauterius Gastinellus, Johannes conversus. Actum per manum Odonis prioris et Herberti monachi anno incarnationis Domini M LXX, domni Bartholomei anno VIII.

