Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 133

None
Datierung: 1070-1100

De terra de Molons quam concessit Odo Betuini.

Notum fieri cupimus presentibus et posteris nostris quod nos fratres videlicet Maioris Monasterii, terram quandam apud Villam Berfodii habebamus et post multos annos pacifice tenueramus, quae terra de Molons vocatur. Cum igitur eam ita quiete et in pace diu tenuissemus, surrexit quidam Odo Bevinus nomine et ipsam terram cepit nobis calumniari asserens de patrimonio suo illam esse. Contigit ergo, Deo ut credimus disponente, gravi eum egritudine urgeri et monachatum desiderare; vocansque domnum Albertum cognomento Havelerium, monachum nostrum et priorem tunc de Sancta Gemma, intimavit ei talem se voluntatem habere et obnixe rogavit ut ad nos veniens a domno Odone abbate nostro et nobis optineret quatinus eum in monachum susciperemus, et ipse prefatam terram nobis gratanter concederet. Quod cum iamdictus domnus Albertus …… obtinuisset et ad eum redisset, invenit illum iam de egritudine convaluisse …. Jerusalem pergere velle quam monachatum suscipere. Tunc domnus Albertus ……. apud ipsum anxie conqueri quod magnum dedecus ei intulisset et mendacem illum apud nos constituisset, cum terram illam quam se nobis concessurum promiserat et ex hoc eum nuncium suum ad nos fecerat non concedebat. Parcens igitur prefatus Odo Betuinus verecundie amici sui domni Alberti et in promissione sua se veracem exhibere cupiens, predictam terram de Molons nobis benigne concessit. Mainaldis quoque mater eius et Juliana soror, Harduinus etiam avunculus ipsius gratanter concesserunt; sed Sanctoldis uxor Harduini et Maria filia eius concesserunt; dedit quoque unum denarum domnus Albertus eidem Marie. Huic concessioni testes affuerunt in domo prefati Harduini, de monachis, ipse Albertus Havelerius, Rotbertus Pila Villanum tunc prior Villae Berfodi, Herveus etiam presbiter de Veteri vico; de laicis, Odo Mecerius, Giraldus Halverius, Odo faber, Arraldus coctus, Aufredus maior et alii.