Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 132

None
Datierung: 1070-1084

Notitia de Rosdonio.

Notum sit omnibus presentibus et futuris nostris quod Agnes de Malliaco, mortuo filio suo Gausberto, donaverit beato Martino et monachis Maioris Monasterii pro eius anima quicquid in Rosdonio habebat, boscum et planum, excepto fevo militum. Hoc fuit factum in capitulo Maioris Monasterii tempore abbatis Bartholomei, concedentibus duobus filiis suis Harduino et Hugone et Agnete filia sua. Hoc viderunt et audierunt omnes monachi qui erant in capitulo, et de famulis nostris Odo cellararius, Sancelinus filius Otberti, Giraldus Moceolus, Landricus cocus, Arnulfus Gazellus, Otbertus maior, Guido maior, Bernardus maior, Lealdus Godinus, Harduinus filius Galcherii, Johannes famulus de hospitio, Ebrardus famulus et plures alii. Postea accepit ipsa Agnes maritum Mainnerium de Gaseranno et habitavit cum eo apud Gaserannum.Post multos vero dies placuit Mainerio ire Romam, quod et fecit, venitque Agnes uxor eius cum illo usque ad monasterium, rogavitque Agnes monachos ut quatuor libras denariorum Pictavensium donarent viro suo, quos Romam portaret, et ipsa daret Sancto Martino et monachis eius fevum Militum de Rosdonio quod in manu sua retinuerat quando donavit eis omne dominium suum quod ibi habebat pro anima Gausberti filii sui, sicut supra scriptum est. Quo audito, abbas Bartholomeus iussit dari Mainerio quatuor libras de Pictavinis, et Agnes donavit beato Martino et monachis Maioris Monasterii fevum Militum de Rosdonio, iure perpetuo possidendum. Testes huius rei sunt Odo cellararius, Sancelinus filius Otberti, Landricus cocus, Giraldus Moceolus, Johannes de Hospitio, Durandus cocus, Harduinus filius Galcherii. Ex parte Mainerii fuerunt duo milites eius qui cum illo pergebant Romam, et Radulfus serviens eius de Gaseranno. Post multum vero temporis, Jeremias de Turre, Agnetis nepos, qui erat huius pactionis nescius, calumniam intulit. Qui vero nolentes contra eum placitum movere, fecerunt concordiam cum eo, tali pactione ut concederet beato Martino et monachis eius, pro remedio anime patris et matris eius, quicquid in Rosdonio calumniabat. Et ideo illi in caritate dederunt XX. solidos, coniugi vero sue X. Hanc concordiam fecerunt Garnerius monacus qui tunc temporis obedientiam Ville Berfodii tenebat, et Ivo monacus de Sancto Hilario, cum domno Jeremia et cum uxore sua Helvisa. Huius rei sunt testes Rogerius Boavassallus, Burchardus Galechis, Gauterius Papillo, Ragimundus Hericeus, Hugo de Lavarzino, Hugo Talipresso, Robertus, Garinus, Fulbertus, Essillus; hi fuerunt ex parte Jeremiae. Ex parte autem monachorum hi: Gosmerus Sancti Martini cellarius, Herveus nepos eius, Bernardus presbiter.