None
Datierung: 1064-1084
Notum sit omnibus quod Hilgodus et Benedicta uxor eius et filia eorum Hazvisa qui nobis calumniabantur decimam de Villaberfol, eandem calumniam Sancto Martino et monachis eius dimiserunt et habuerunt propter hoc tres libras denariorum Hilgodus et uxor eius et filia eorum Hazvisa duos solidos. Factum est hoc apud Chamartium in curte Sancti Martini, ubi etiam affuit cum coniuge sua nomine Hazvisa Herveus filius Hildegarii qui supradictam decimam dederat huic Hilgodo in fevo, qui et ambo pariter concesserunt ut ipsa decima in dominio Sancti Martini maneret in perpetuum, et habuerunt singuli eorum V. solidos, videlicet Herveus V. et uxor eius Hazvisa V., et recepti sunt in orationibus fratrum Maioris Monasterii pro hac ipsa re Hilgodus et uxor eius Benedicta et filia eorum Hazvisa et Herveus cum coniuge sua item nomine Hazvisa, Wanilo quoque, de cuius casamento erat ipsa decima, et ipse concessit et exinde tres solidos habuit. Huius rei testes sunt Johannes nepos Hilgodi, Omnis Bonus, Galterius serviens, Ascelinus serviens, Rotbertus Calvus, Nivelo, Nivardus, Rainaldus filius Fulcherii, Milo frater Fulcherii, Hernaldus filius Lamberti, Hugo cellararius, Mainardus sutor, Gaufredus Canis, Dudo, Arembertus de Sancto Avito, Rainaldus forestarius, Durandus filius Raffredi.

