None
Datierung: 1061 und 1077
Noverint posteri Uncbaldum clericum, filium Gausfredi de Virzonio, guerpivisse ex integro nobis sub regimine nunc agentibus domni abbatis Alberti, anno ab incarnatione Domini M LXI, calumniationem omnem quam agebat adversum nos super alodiis Veteris Vici, quae idem genitor suus apud nos deveniens monachus donaverat nobis, quaeque ab aliis pluribus qui ea obtinebant cuncta redemeramus. Pro qua scilicet guerpitione accepit a nobis idem Uncbaldus VI. libras denariorum, cum participatione orationum, elemosynarumque nostrarum et duos arpennos insuper vinearum in Varenna Ligeris fluvii sitarum, quos cum aliquot annis obtinuisset, minusque utiles sibi esse probasset, quandoque dimisit multisque per annos plures petitionibus tandem impetravit, anno scilicet ab incarnatione Domini millesimo LXXVIImo,presidente nobis domno abbate Bartholomeo, ut darentur sibi pro illis alii duo et paulo amplius, id est quartarum novem, quamvis ille nonus non sit ad integrum plenus. Sunt autem apud Sanctum Bartholomeum collimitanei vineis Otberti maioris et de hereditate ipsius parentumque suorum. Hae ergo vineae datae sunt illi conventione tali, ut in vita sua et bene eas excolat, et censum nobis ex eis omnesque consuetudines reddat; et herede suo reclamante nullo quietas nobis ac liberas sicut accepit post obitum derelinquat. Quod si eas negligentes excoli viderimus et desertari revocabimus in nostrum, ipso quoque vivente,dominium. Acta et pacta sunt haec testibus istis: Ingone medico, nepote Guiscionis, Walterio nepote Rotberti Francisci, Uncbaldo canonico de Firmitate Uncbaldi, Letaldo clerico eius, Gentione sanguinatore, Giraldo filio Roculfi, Rotberto filio Ingelberti, nepote Odonis, Rotberto filio Hervei vicarii, Frotgerio mariscalco, Lancelino filio Otberti, Ademaro filio Waningi, Petro coquo, Giraldo coquo, Gausberto sartore.

