None
Datierung: 1061
Nosse debebitis si qui eritis posteri nostri Maioris scilicet huius habitatores Monasterii Sancti Martini Uncbaldum clericum, filium Gauffredi de Virsonio guerpivisse ex integro nobis sub regimine nunc agentibus domni abbatis Alberti, anno ab incarnatione Domini M LXI,calumniationem omnem quam agebat adversum nos super alodiis Veteris Vici, quae idem genitor suus apud nos deveniens monachus donaverat nobis, quaeque ab aliis pluribus qui ea obtinebant redemeramus. Pro qua scilicet guerpitione, accepit a nobis idem Uncbaldus sex libras denariorum cum participatione orationum, elemosinarumque nostrarum et duos arpennos insuper vinearum in varenna Ligeris fluvii sitarum, ea conventione, ut eos et in vita sua, sicut nostrae eiusdem loci vineae excultae fuerint, excolat, et habere suo reclamante nullo quietos illos nobis ac liberos, sicut accepit, post obitum derelinquat. Acta sunt haec testibus istis: Herveo canonico, filio Ingelberti, Rotberto presbytero, Bernardo Trento, Rainaldo Basseto, Achardo homine Elisabeth, Guillelmo Bloio, Hildemaro de Rupibus, Guarino caberlenco, Frodone medico, Ingelberto filio Richardi, Frotgerio mariscalco, Ilduino sartore, Alberto pistore, Bernardo hospitalario, Durando Risello, Petro coquo, Guaningo portario, Gausberto Francisco, Huberto infirmario, Raimundo Pictavensi.

