Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 129

None
Datierung: Um 1064 und 1080

Notitia de terra Christiani de Civitate, apud Villam Bergerulfi.

Noveritis si qui eritis posteri nostri Maioris scilicet huius habitatores Monasterii Sancti Martini Christianum de Civitate vendidisse nobis quandam terram cum aqua et exclusa quam habebat apud Villam Bergerulfi iuxta terras nostras supra ripam Sitiae, cuius emptionis auctor extitit quidam frater noster nomine Gausfredus, potestatis nostrae Cambonensis tunc prepositus, qui propter haec tria praedicto viro XXti solidos dedit, annuentibus gratis ad hoc ut nostra fierent Guillelmo filio Archengerii, de cuius erant fevo, et uxore eius Adiberga ac filio Guillelmo, accepto tantummodo pro hoc beneficio nostrae societatis. Consistit autem praefata terra in pago Blesensi apud villam quam diximus Bergerulfi, non uno loco sed per partes divisa et nostris connixa terris, cuius determinatio et quantitas pro eo quod ita separatur quia describi non potuit. Hoc de ea sciendum quod quicquid ex ea usquam habetur totius liberum habetur consuetudinis cum aqua et exclusa, consensu uxoris suae Babiloniae et filii nomine Pontii Christianus nobis, ut praelibatum est, vendidit XII. tantum denariorum census annuatim ad feriam Blesis accipiens a nobis; qui si ad terminum solutus non fuerit, infra tercium diem quod homo eius a nostro monacho requisierit, conventum est ut reddatur sine lege emendationis. Porro testes totius praescriptae rei sunt hii qui interfuerunt auctoramento Guillelmi: Rodulfus famulus, Vuernaldus et Ilias, Albertus sartor, homines Guillelmi, Ernaldus et Sigo monachi. Post haec annis multis elapsis quidam Gausbertus de Lengiacis qui supradicti Christiani filiam nomine Marcam habebat uxorem, cuius scilicet Marcae mater filia fuerat cuiusdam Hugonis cognomento Francisci, calumniam nobis de suprascriptis rebus emovit, dicens eas iuris fuisse predicti Hugonis. Qui tamen calumniae suae hunc tandem imposuit finem. In capitulum nostrum una cum prefata coniuge et duobus filiis Hugone, Petro, puerulis, Urso quoque fratre suo veniens, participationem totius nostri deinceps beneficii cum eisdem accepit et ita res supradictas vel quicquid de terra sive de rebus habebamus quae iuris fuerant Hugonis illius, integre nobis omnes auctorizaverunt et insuper etiam donaverunt,donumque inde super altare ecclesiae nostrae posuerunt. Quod actum est anno ab incarnatione Domini M LXXX, presidente nobis domno abbate Bartholomeo, testibus istis: Salomone de Lavarzino, Adelado Barbotino nepote Gausberti,Gualterio de Villariis, Fulcone Nigra Budella; de nostris, Lebaldo Godino, Petro coquo, Rotberto Francisco, Odone de Loco, Gauberto Francisco, Arnulfo Gazello, Giraldo sartore, Arnulfo clerico, Durando nepote Adelardi, Rainaldo Britone de Capella.