None
Datierung: 1061
Nosse debebitis si qui eritis posteri nostri Maioris scilicet huius habitatores Monasterii Sancti Martini Rotbertum de Monte Comiturno et Fulcherium de Turre, nepotem ipsius, qui ambo dicebant tenere se in taxamentum de comite Vindocinensi terram quandam iuris nostri quae in Blesensi sita, dicitur Villa Berfodii, accepisse ab Isemberto monacho nostro, agentibus nobis nunc sub regimine domni abbatis Alberti, anno ab incarnatione Domini millesimo LXI, alterum solidos XX. alterum XXV. atque dimisisse totum illud taxamentum, villamque illam nobis in perpetuum clamasse quietam. Auctoritate hoc ipsum eodem comite nomine Fulcone una cum coniuge sua vocabulo Petronilla, testibus istis: Gaisfredo fratre Rotrochii, Evanilone de Montiniaco, Petro de Montiniaco, filio Gradulfi, Ingelbaldo Britone, Wlgrino filio eius, Tetbaldo filio Leterii, Burchardo fratre Hugonis Passapieta, Hamelino clerico, Benedicto Blanchardo.

