Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 125

None
Datierung: 1060-1089

Notitia de Villa Bergerulfi.

Noverit posteritas nostra Rotbertum de Villa in Oculo, pro redemptione suae suique patris ac matris animae, in territorio Blesis, apud Villam quae vocatur Bergerulfi, Sancto Martino Maioris Monasterii terram omnem dedisse, quam ad vicecomitatum Blesis pertinentem hereditario pater suus possederat iure. Huic donationi Rotbertus filius suus voluntatis assensum praebuit, Hugo quoque et Hamo, qui de eo illam terram tenere videbantur, cum Berta sorore eorum et marito eius Rotberto, filio Rorguelini. Sed licet, ut praediximus, in hac donatione animae tantum salus ab illis quaeretur; tamen ut promptioribus animis res acta esset et in posterum firmius consisteret aliquid eis dare visum fuit domno abbati et fratribus Rotberto videlicet guarnimentum quoddam sexaginta solidorum: reliquis vero Hugoni et Hamoni; Bertae quoque sorori eorum et marito eius quinquaginta solidos nummorum. Dedit vero supradictus Rotbertus terram illam cum aquis et pratis, et omnibus ad eam pertinentibus, liberam et quietam ab omnibus omnino consuetudinibus, sicut pater suus prius et ipse postea possederat. Hoc donum Tetbaldus quoque comes, principalis huius terrae dominus, auctoritate sua firmavit, de cuius fevo illam terram tenere videbatur. Huius rei testes sunt hii: Lisiardus filius Landrici, Gausfredus praepositus, Guillelmus Biturigensis, Rainaldus filius Hardradi, Rainaldus Mansellus, Bernardus de Calvomonte Hildebertus famulus Acfredus famulus, Ernaldus monachus, Gausfredus monachus.