Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 124

None
Datierung: 1060-1075

Notitia de remissione vicariae Arblainvillae ab Hugone vicecomite facta.

Presentibus atque futuris sanctae Dei ecclesiae fidelibus notum fieri volumus, quandam villam Sancti Martini de Maiore Monasterio esse in Dunensi Arblanum nomine, in qua Hugo frater Milonis solummodo vicariam habebat, de Rotberto de Villanolio, tenens eam in beneficio. Qui videlicet Hugo multotitiens admonitus a monachis nostris ut Sancto Martino concederet eam pro anima sua. Tandem divino tactus concilio vemens, rogavit eumdem Rotbertum dominum suum, ut hoc sibi et facere consentiret, et factum propria auctoritate firmaret. Quod ille non solum predilectione quam erga fidelem suum habebat; verum etiam pro anima patris sui ac matris suaque libenter annuens, propria manu cartulam istam firmavit, atque fidelibus suis qui aderant corroborandam tradidit. Dedit itaque praedictus Hugo vicariam istam Sancto Martino pro redemptione animae suae. Accipiens tamen de substantia eius solidos triginta, quorum medietatem contulit Guidoni Pensanti cognomento, fideli suo, qui etiam ex eo medietatem ipsius vicariae tenebat in beneficio, quatenus hoc donum et ipse annuens assentiret. Quod iste nequaquam distulit, sed sicut dominus eius volebat libenter assentit, et vicariam istam ex parte sua liberam in perpetuum atque quietam clamavit.