None
Datierung: 1060-1066
Noverint nostri successores, Petrum de Montiniaco filium Gradulfi Albi donasse Deo et Sancto Martino quicquid ad eum pertinebat de decima Villae Berfordii, scilicet quinque partes ipsius decimae. Has autem quinque partes tenebat ab eo quidam miles Nivelo nomine, filius Guarini sine Barba, sed dedit ei Petrus bonam commutationem pro eis et ita concessit Nivelo donari eas nobis, sicut dicunt litterae nostrae quas de hoc habemus. Sextam partem iam dictae decimae non potuit nobis dare Petrus, quia iam deciderat in frostrum, et per hoc venerat in manum archidiaconi Carnotensis, qui et donaverat eam supradicto Niveloni ad agendum quicquid vellet de ea. Contigit quadam vice, ut inde loqueretur cum eo domnus Odo prior noster, et monuit eum ut venderet nobis illam suam sextam partem. Cuius verba libenter suscipiens Nivelo dixit se facere quod petebatur. Vendidit ergo nobis supradictam partem suam et accepit a nobis pro ea XXXV. solidos, tali convenientia, ut omni anno in vita sua solummodo, demus ei apud Chamartium quinque solidos, in die natalis domini; post decessum vero eius nulli amplius eos persolvemus. Haec convenientia facta est coram sorore sua, coniuge videlicet Hilgodi, et coram ipso etiam Hilgodo, et ibi coram eis non tamen contradicentibus, monstravit Nivelo nullum parentum suorum posse clamari rectum in hoc, quod nobis vendiderat; testibus istis: Nivardo maiore, Hugone cellarario, Durando mariscalco.

