Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 122

None
Datierung: 1060-1064

Notitia de dono Drogonis de Bucellis.

Omnibus quoscumque succedentibus saeculis ex mundi naufragio ad huius verae salutis portum divina applicuit bonitas, litteris volumus notificari, per quos benefactores huius loci, Maioris scilicet Monasterii res auctae sint et ampliatae, ut dum noverint quorum adminiculo congregationis corpus in Christi militia temporaliter sustentetur, animabus eorum rependere non negligant; unde aeternaliter consolentur.Sic namque et fideles ex suorum oblatione optatum sensient remedium, et si quando in eam calumniatores insurrexerint, facilius improbabuntur, scripto eis opposito, quod de suo quisque fieri voluit in testimonium proinde quaeque a singulis maiora huic loco collata sunt, in singulis notata scedulis inveniri poterunt. In hac autem notatum sciat omnis posteritas futurorum, quod Drogo de Bucellis et Niva, uxor eius, dederint Sancto Martino Maioris Monasterii terram ad duos boves, ad omni consuetudine liberam, quae sita est in duobus locis, appellatis vulgariter uno Lescheri, altero Villa Peta, et ipsam terram ad presens dimidiam annuunt, post suum vero obitum, totam derelinquunt. Propter quam rem, donaverunt illi domnus Albertus abbas et fratres in capitulo societatem et partem omnium bonorum quae agunt. Huius rei testes existunt hi quorum nomina haec sunt: Ubertus, Rodulfus, Umbertus, Ainardus, Tendericus, Garinus clericus, Arnulfus sartor, Walterius cellararius, Hilduinus sartor, Gausfridus coquus, Salomon coquus, Hildebertus coquus, Durandus sanguinator.