Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 121

None
Datierung: 1060-1064

Notitia de guerpitione Herberti de Tortiaco et aliorum, quam dederunt Sancto Martino de partibus alodiorum Gausfredi de Virsonio.

Pateat omnium notitiae quibus vel necessitas erit vel voluntas haec nosse, quod Matheus, filius Hugonis, filii Albaldi dimisit Sancto Martino et monachis Maioris Monasterii quicquid reclamabat vel ipse vel alius quicumque per illum ex alodiis quae possedit olim Unbaldus de Virsone, in confinio pugorum Carnotensis atque Dunensis. Ex his enim suo iuri competere dicebat idem Matheus casam; hoc est dimidium ecclesiae de Maceriis, terram quoque de Maceriis, et de Cramisio, et de Carcoo, et de Monte Rahardi, et de Estelerio, et de Buxeria, et de alodo terram cum bosco. Sed omnia haec postea, ut dictum est, praefato sancto monachisque guerpivit, acceptis denariorum Blesensium IIIIor libris. Gilricus autem quidam, qui cognominabatur Melior Seniore suo, et Gausfredus de Axia ea quae Matheum reclamasse et guirpisse dictum est, se de Matheo tenere dixerunt. Unde cum his etiam idem monachi rationem habuerunt. Et Gilrico quidem dantes Pictavensis monetae solidos C. guerpitionem ipsius ex integro obtinuerunt. Gausfredus vero LV. solidos acceptans et uxor eius, nomine Rotrudis, per quam ille illa reclamabat pretium ad emendos duos denarios auri guirpiverunt ambo et ipsi quae reclamabant. Habebat autem preter ista, Gausfredus idem in eisdem alodiis commendisiam de alodio et censum de exerto, vel ut vulgo dicitur exarto Ermeniodi. Sed et haec donavit Sancto Martino et monachis Maioris Monasterii. Ea quoque quae idem Gausfredus per uxorem suam, ut dictum est, reclamabat ex alodiis illis tenebat de Gausfrido, Herbertus de Tortiaco. Sed et hic, a sepedictis monachis novem denariorum libris acceptis et una uncia auri, tam omnia ipse dimisit quam de omnibus suis hominibus adquietare promisit. Horum omnium quae supra scripta sunt, testes sunt singulatim et per ordinem infra notati. Primi itaque isti guerpitionis Mathei: domnus abbas Albertus, Gualterius monachus, Adraldus monachus, Herveus monachus, Guido de Monte Leherici, Clarembaldus de Capuis, Odo, camerarius comitis Tetbaldi, Gelduinus vicecomes Blesensis, Gausfredus de Callo Monte, Rainaldus de Spiheriis, Othbertus decanus Blesensis, Rotbertus praepositus, Guarinus vicarius, Ebruinus Baco, Gilricus Melior Seniore suo, Godefredus filius Fulberti. Guerpitionis Gilrici testes isti: ipse domnus abbas Albertus cum monachis supra nominatis: Guido predictus, Clarembaldus predictus, Odo predictus, Gausfredus predictus, Matheus ipse filius Hugonis, Herveus Torellus, Gausfredus de Axia, et uxorem eius Rotrudem guerpisse testificantur hii Tescelinus clericus, Wilgrinus homo Gausfredi, Raginerius homo eius, Herveus Mala Opera, Hugo de Guatiaco, Balduinus, Rainaldus filius Bernardi de Axia. De guerpitione Herberti testes isti: Hugo de Gatiaco, Rainaldus filius Bernardi de Axia, Hubertus de V. Casis, Letbaldus homo Gausfredi, Gualterius Mala Opera, Gausfredus de Bezio, Balduinus Grossus, Balduinus mercator, Gualterius de Burexarto, Gualterius fruolodius, Arnulfus pistor, Ansbertus homo Sancti Martini, Gunterius filius Lamberti, Frotgerius homo Sancti Martini.