None
Datierung: 1050-1060
Cum post mortem Harduini, vicecomitis Carnotensis, frater eius Ebrardus vicecomitatus suscepisset honorem, sicut est animus rerum mutare statum, et nova quaeque adoriri avidus, multa quae pater eius vel frater statuerant destituere et quae probaverant cepit improbare. Unde contigit ut rebus quibusdam, quas pater eius Gelduinus et frater supradictus Sancto Martino Maioris Monasterii dederant, calumniam non vereretur inferre, et minitaretur auferre, ecclesiam videlicet de Mairolis et alodum Mortuae Aquae hanc praetendens occasionem, quod quasi non suo data fuerint auctoramento. Quod audientes supramemorati caenobii fratres, convenerunt eum de illatis rebus suis calumniis et minis, et rationabiliter ostendentes, quam iuste eatenus possederint, quod illi noviter calumniaretur. Sed quia potestas ampliores in rebus humanis quam iusticia sibi vindicat partes versi ad preces, orari caeperunt, ut sineret eos quiete supradictas res possidere, adhibentes nommos intercessores videlicet imperatorios, quorum nationes quamlibet obturatas penetrant aures. Tandem partim ratione, partim precibus, partim etiam pretio flexus, auctorisavit Sancto Martino ecclesiam de Mairolis quam frater eius in suo obitu favente patre dederat et alodum Mortuae Aquae, quem pater ipsius eidem sancto, filiis suis annuentibus, vendiderat, necnon et ecclesiam Sancti Gervasii de Choma cum omnibus quae ad eam vel data sunt vel dabuntur, quam pater eius et frater sepaefato tribuerant Sancto. His igitur omnibus donis favorabiliter et publice annuit, ut nomen suum scribi faceret in notitiis, quae factae fuerant de ipsis donis. Huius rei testes hi sunt: Rotbertus de Sancto Leodegario, Galterius de Buslo, Guido praepositus de Puisat, Guarinus, senescalcus Harduini vicecomitis, Guido Rubens, canonicus Sanctae Mariae, Genzo monachus.

