Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 118

None
Datierung: 1050-1060

Notitia de decima Villae Berfordii, quam dedit Petrus.

Nosse debebitis, si qui eritis posteri nostri Maioris scilicet huius habitatores Monasterii Sancti Martini, Petrum de Montiniaco, filium Gradulfi Albi, donasse Sancto Martino et nobis sub regimine nunc agentibus domni abbatis Alberti, pro anima fratris sui Guidonis, decimam Villae Berfordii. Cuius donationis causa talis est. Isdem frater eius Guido gravissimam inciderat infirmitatem; cui quidam frater noster, Tetbaldus nomine, plurimum medicinae, iussu praefati abbatis nostri quem uterque pro hoc rogaverat, impendit, sed tamen sanari non potuit. Ingravescente itaque eadem infirmitate, ad extrema tandem perducitur. Ad nos ergo deportatus, et monachatus ad finem suum, a nobis et in proprio cymiterio est sepultus. Quia igitur et in infirmitate et in morte curam illius egimus, idcirco in recompensationem huius rei, donavit nobis frater eius Petrus, pro anima ipsius, sicut dictum est, decimam omnem, quantumcumque ad se pertinebat Villae Berfordii. Fecit autem hoc assensu voluntatis Nivelonis filii Guarini sine Barba, qui eam de illo tenebat, et illo gratanter ad istud annuente, illam nobis in possessionem aeternam sub his testibus qui interfuerunt et donavit et annuit. Guanilone nepote thesaurarii, Cleopa nepote eiusdem, Guarnerio Oculo de Cane, Gandelberto, homine thesaurarii, Ermenulfo fratre eius, Hucberto Luctino, Rainaldo Mazon. Galterio capellano.