None
Datierung: 1048-1060
Sciendum est quod monachi Maioris Monasterii alodia villae quae appelatur Vetus Vicus habuerunt dono Uncbaldi Virsonensis militis, et diu tenuerunt et excoluerunt ea in pace, donec canonici Carnotensis ecclesiae, nescio qua occasione, calumniati sunt ea illis. Unde tempore Ageverti episcopi, venerunt monachi ad placitum et habuerunt in placito unum ex heredibus quorum fuerunt alodia, Arnulfum nomine, filium Gauffredi filii ipsius Uncbaldi qui tradidit Beato Martino Maioris Monasterii alodia. Qui paratus fuit convincere illos consuetudinario duello qui calumniam inferebant monachis. Et paratis campionibus ex utraque parte, canonici credentes consilio suorum fautorum bellum agere noluerunt. Sed causa belli inter monachos et ipsos in pace tunc temporis finita est. Iterum post multum temporis canonici caeperunt inquietare monachos et calumniam facere illis pro supradictis alodiis. Monachi, quamvis secundum iusticiam, finito uno placito, amplius illis respondere non deberent, tamen ut satisfacerent illis sicut fratribus suis, iterum venerunt ad placitum in festivitate scilicet nativitatis sanctae Mariae, nam illud aliud circa Pentecosten fuit factum. In quo placito primo quidem iudicatum est duabus invicem ecclesiis pro rebus suis non esse bellandum. De hinc nobis qui vestiti inseramus de quibus canonici nullam unquam vestituram suam, neque factam sibi donationem aliquam, nec ullum litterarum hominumve testimonium monstrare valebant, solito candentis ferri iudicio esse probandum, rectius nos illa debere alodia possidere, dono filiorum Uncbaldi, quam illos iure ullo aut ulla ratione probabili. Ad quod agendum e nostris mox hominibus tradidimus unum, nomine Rodulfum. Quo debita parato die, calefacto etiam ferro quod presto erat ipse portare, inito tandem saniori consilio, tractare inter se ceperunt tam episcopus quam ceteri canonici, non tantum in divina sibi nos esse propinquius religione consortes, verum utrosque in participandis invicem ecclesiasticis illorum reditibus et nostris orationibus fratres nec debere esse diutius aliqua simultate discordes, maxime si exigere a nobis pro rebus nostris probamentum tale persisterent. Quibus iusta consideratione perpensis, probationem illam ne fieret, remiserunt, reclamationem rerum illarum ex tunc et in perpetuum dimiserunt, atque ita favente Deo ab utraque parte concorditer est et cum pace discessum. Totius rei gestae, testibus istis: De canonicis Sanctae Mariae, Hugone decano, Arnulfo cantore, Hildegario subdecano, Sigone archidiacono, Ivone preposito, Gerogio filio eius, Ingelranno cancellario, Fulcherio archidiacono, Ascelino Britone, Othberto matriculario, Odone de Dunensi, Rainaldo preposito, Odone filio Alfredi, Leodegario filio Grimaldi, Mainfredo filio Giraldi, Rotberto succentore, Radulfo filio Guinemari, Ingelbaldo de Sparniaco, Landrico, abbate Sancti Petri. De militibus: Hugone vicedomino, Gauscelino, Gauscelino de Fredana-Villa, Huberto Mordente, Huberto Dunensi, Ansaldo de Mongervilla, Gaulterio de Puteolo, Balduino, Gausfredo. De monachis Sancti Martini: Radulfo monacho, Gencione monacho, Gausfredo monacho, Adraldo monacho, Item Radulfo monacho.

