None
Datierung: 1050-1061
Nosse debebitis si qui eritis posteri nostri Maioris scilicet huius habitatores Monasterii Sancti Martini, quod Fulco de Curte Leonardi et Gunterius filius Ribaldi tenebant medietatem ecclesiae Veteris Vici de Gauscelino Normanno, in vita ipsius tantum. Sed Aimericus de Condatello disserebat contra Gauscelinum, quod ipse potius deberet eam tenere de eo,in vita ipsius et illi duo a se ipso. De hoc venerunt toti tres ad concordiam cum domno Adraldo monacho nostro, qui tunc apud Veterem Vicum rebus nostris praeerat, et dimissis omnibus calumnis, guerpiverunt singuli Sancto Martino et nobis quicquid iuris in praefata ecclesia reclamabant. Propter quam rem dedit idem monachus noster Fulconi et Gunterio VIII. libras denariorum et X. solidos et Aimerico, Brita etiam uxore eius annuente, XXVII. solidos carnotenses; sed et Gauscelino pro huiusmodi auctoramento tres libras tribuit, et Raimburgi uxori eius, totum quod memorati viri in ecclesia Veteris Vici reclamabant, Sancto Martino et nobis sub regimine agentibus domni abbatis Alberti, perpetuo, sicut dictum est, guerpiverunt et auctorisaverunt, testibus istis qui interfuerunt. Guido de Lasvilla, Galterius Rufus de Bellessimo, Galterius de Pratellis, Ingelardus senescalcus Rotrochii, Herveus Longus, Herbertus de Monte Guiani,Rotgerius Calvus, Bernardus Parvus, Herveus Mala Opera, Basinus de Hislaris, Bernardus Loridons, Bernardus Coisins, Aimericus de Condatello, Galterius de Contrellis, Bernerius Vivenderius, Fulcodius de Coise.Auctoramentum Fulconis et Gunterii, quod post aliquod tempus in capitulo nostro iterum de medietate praefatae ecclesiae fecerunt, quando a domno abbate nostro Alberto, in beneficium societatis nostrae hac de causa suscepti sunt, testificantur et isti: Mainardus hospitalarius, Frotgerius mariscalcus, Boselinus pistor, Lealdus pistor, Rainaldus pistor, Isembardus pistor, Otgerius carpentarius, Gausbertus, Franciscus, Ingelbertus filius Richardi, Herveus, Ramerius, Guarinus, clericus de Semita.

