None
Datierung: 1048-1061
Nosse debebitis si qui eritis posteri nostri Maioris scilicet huius habitatores Monasterii Sancti Martini, quod vobis tradere pergimus cartae monimento istius. Uncbaldus olim quidam honoratus ac nobilis Virsonensis castri possessor in pago Biturigensi, inter caetera quae in Carnotensi pago possedit, alodia ibi obtinuit quaedam, quorum caput, hoc est villa principalis, Vetus Vicus appellatur, et his undique finibus omnia limitantur; ab oriente Lido fluvio, ab occidente a silva scilicet, quam Perticum vocant, Carnotensium Sancti Martini canonicorum quadam terra quam Chascentum appellant, a meridie Verlena fluvio, ab aquilone Tironio; e quibus scilicet alodiis quatuor tantum mansionilia pater Uncbaldi illius, nomine et ipse Uncbaldus, dederat olim Carnotensi ecclesiae Sanctae Mariae, nuncupata sic: Malverolias, Franciscas, Rancosas, Mansum Sichardi. Caetera ille Uncbaldus, Uncbaldi filius, primo cum fratre suo quodam Ermenaro, de hinc solus iure quieto quoad vixerit partim in proprium tenuit dominium, partim suis hominibus de se tenenda donavit. Post obitum quoque suum, hereditario tenenda iure suis eadem dimisit heredibus; qui fuerunt Uncbaldus, Gaufridus atque Rodbertus, qui propriam post modum sororem honorato cuidam nomine Gauscelino cognomento Normanno tradentes uxorem, partem simul aliquantam illorum tradidere alodiorum, reliqua etiam suis, ut sibi visum est, hominibus de se tenenda distribuerunt, qui tamen non solis contenti concessis, longè manentibus principalibus dominis extra sibi debitum quantum visum est, cuique occupavit impune. Interea bellis saepius in hisce regionibus frequentatis in inviam suprascripta terra redacta solitudinem annis nullo minus VII. et cultore omni caruit et incola, uno tantum, nec ubi veritas offendatur, inhabitante excepto, non tamen aliquo terrae cultu, sed mellis quaestu silvestris volucrumque atque ferrarum vivente venatu. Fuit hic nomine Gualterius Mala Opera cognominatus. Inter haec Uncbaldo iamdicto heredum primo Uncbaldi illius quem primitus supra nominavimus monachicam subeunte vitam, honor ex integro paternus in manus devenit Gauffredi fratris illius. Nam iunior illorum Rotbertus iam et ipse eidem sese subdiderat vitae: quod ipsum facere cum Gaufredo quoque postea placuisset, atque ad susceptionem huiusce propositi nostrum illud monasterium delegisset, dono Gauffredi istius et auctoramento Uncbaldi illius atque Rotberti descripta superius alodia eius nostri devenere dominii, auctorisantibus quoque filiis eorumdem et filiabus, pariterque nepotibus ita nuncupatis, Arnulfo, Uncbaldo, Gauffredo, Rotberto, filiis Gauffredi; Hildesinde, Richilde filiabus suis: Waningo, ……. nepotibus eiusdem de praedictis filiabus: de hinc Uncbaldo, Rotberti filio, eiusdemque filiabus Hildesinde atque Letgarde et ex eisdem filiabus genitis nepotibus ipsius ……. His ita obtentis, cum ab omnibus etiam, qui saepefata alodia vel praedictorum donatione virorum vel usurpatione propria obtinebant singulorum, quorumque partes, partim pecunia redemissemus, partim dono suscepiscemus; de quibus singulis litterulas notificantes habemus, cumque aliquos ex fratribus nostris ad excultionem direxissemus terrae illius, atque insistentibus ipsis et excoli diligenter caepisset et incoli, vetus illud malum, quod inter mortales quoque non moritur, mox emersit invidia. Canonici siquidem Carnotensis ecclesiae Sanctae Mariae ea sibi omnia reclamanda putantes, calumniam nobis super his intulere. De qua re cum ad placitum venire differentes, diu multumque nos fatigassent, venerunt tamen atque in suo ipsorum capitulo, praesente Ageverto episcopo, quid iuris erga illa reclamarent alodia perquisiti, aliud prorsus nihil ostendere valuerunt quam inter nomina defunctorum, quorum solerent agere memorias, Uncbaldi cuiusdam nomen cum istius modi annotamento intersitum: nonis Februarii obiit Uncbaldus miles, qui res proprietatis suae quas habebat in pago Carnotensi reliquit Sanctae Mariae. Hunc igitur fuisse asserentes Uncbaldum Virsonensem non primum sed sequentem, Ermenari scilicet fratrem, quicquid ille in pago possederat Carnotensi suo conclamabant competere iuri: cum tamen ab huiusmodi repetitione annis siluissent amplius quam trigenta, nimirum a diebus Rodulfi Carnotensi quondam episcopi, qui Uncbaldum illum, ut habetur cognitum tradidit sepulturae, ad usque tempora tunc praesentis illius quem supra taxavimus Ageverti, inter quos Fulbertus et Teodericus eidem episcopatui praefuisse noscuntur sed accessit ad istud apertissima comprobatio reclamationis iniustae, quia videlicet nequaquam nonis februarii, sed XV. calendas novembris obitus extitit iunioris illius Uncbaldi. Verum cum ne sic quidem conquiesceret calumnia, supra nominatus Arnulfus unus ex filiis Gaufredi, filii ipsius Uncbaldi, pertinaciam calumniatorum consuetudinario duello convincere parat. Nec illis autem id refugientibus, iam praesto factis utrimque condicta die campionibus, visum est interim rem esse respectandam, quo et diligentius inquireretur, et si posset fieri pacatius finiretur. Nec fefellit ista provisio. Nam et suum illum defunctum, quem fuisse asserebant Uncbaldum Ermenari fratrem, non hunc extitisse sed ipsorum fratrum patrem, eumque propter donationem mansionilium suprataxatorum illorum cum annotatione illa intersitum, compertum nobis est postea, et causa belli cum pace finita. Habito siquidem de his, alio deinceps placito, in festivitate scilicet nativitatis sanctae Mariae, nam superius illud circa pentecosten est habitum, primo quidem iudicatum est duabus invicem ecclesiis pro rebus suis non esse bellandum. De hinc nobis qui vestiti his eramus de quibus canonici nullam umquam vestituram suam neque factam sibi donationem aliquam, nec ullum litterarum hominumve testimonium monstrare valebant, solito candentis ferri iudicio est probandum, rectius nos illa debere alodia possidere dono filiorum Uncbaldi, quam illos iure ullo aut ulla ratione probabili.Ad quod agendum e nostris mox hominibus tradidimus unum, nomine Rodulfum, quo debito parato die, calefacto etiam ferro, quod presto erat ipse portare, inito tandem saniori concilio, tractare inter se caeperunt tam episcopus quam caeteri canonici, non tantum in divina nos esse propinquius religione consortes, verum utrosque participandis invicem ecclesiasticis illorum reditibus et nostris orationibus fratres nec debere esse diutius aliqua simultate discordes, maxime si exigere a nobis pro rebus nostris probamentum tali persisterent, quibus iusta consideratione perpensis probationem illam ne fieret, remiserunt reclamationem rerum illarum ex tunc et in perpetuum dimiserunt; atque ita, favente Deo, ab utraque parte concorditer est cum pace discessum, totiusque rei gestae testibus istis. De canonicis Sanctae Mariae,Hugone decano, Arnulfo cantore, Hildegario subdecano, Sigone archidiacono, Ivone praeposito, Gerogio filio eius, Ingelranno cancellario, Fulcherio archidiacono, Ascelino Britone, Othberto matriculario, Odone de Dunensi, Rainaldo praeposito, Odone, filio Acfredi, Leodegario, filio Grimaldi, Mainfredo, filio Giraldi, Rotberto succentore, Radulfo filio Guinemari, Ingelbaido de Sparnaco, Landrico, abbate Sancti Petri. De militibus, Hugone vicedomino, Gauscelino de Fredana villa, Huberto Mordente, Huberto Dunensi, Ansaldo de Mongervilla, Galterio de Puteolo, Balduino, Gauffredo. De monachis Sancti Martini, Radulfo monacho, Gausfredo monacho, Gensione monacho, Braldo monacho. Item Radulfo monacho.

