Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 110

None
Datierung: 1048-1060

Donum Gelduini et Harduini de cella Choinae.

Notum esse volumus sanctae Dei ecclesiae filiis tam praesentibus quam futuris, quod Gelduinus de Bretulio et filius eius Harduinus, vicecomes Carnotensis ecclesiam quandam in pago Carnoteno, in loco qui Choina dicitur sitam, in memoria SS. Gervasii et Protasii martyrum constructam, cum omnibus quae ad eam, vel data fuerant, vel dabantur Deo et Sancto Martino concesserunt, domnoque abbati Alberto, caenobio quod Maius Monasterium dicitur, praelato in manus obtulerunt, ut orationum et beneficii eorum participes effecti, aeternae sibi remunerationis praemia acquirerent. Caeperunt autem cum praefato abbate et fratribus Maioris Monasterii hujusmodi conventionem, ut abbas ipse vel successores eius illam pro voluntate sua ad Dei servitium disponant, monachos illuc de suis iuxta arbitrium suum et loci facultatem mittant, qui inibi regulariter vivendo Deo deserviant, nec unquam cella illa vel ecclesia proprios abbates habeat, sed semper abbati Maioris Monasterii subiaceat, qui de suis illic monachis, quos et quot et quandiu voluerit habitare faciat. Horum omnium testes multi sunt, quorum aliqui huic notitiae ad testimonium, si necesse fuerit, subscripti sunt. Ivo de Curba villa, Rotbertus de Sancto Leodegario, Hubertus Mordens, Guarinus, senescalcus Harduini vicecomitis, Airardus vicarius, Sugerius et Teudo filii eius, Richardus vicarius, Gunterius de Curba villa, Rodulfus, filius Odonis Moschet. De familia Sancti Martini, Rotbertus maior, Richardus maior, Otbertus maior, Hildegarius mariscalcus, Guarinus clericus. De monachis, Primaldus monachus, Bernerius monachus, Genzo monachus, Guido monachus, Clarus monachus.