None
Datierung: 1048-1061
In nomine sanctae et individuae Trinitatis, patris et filii et spiritus sancti. Cum utroque caritatis genere, utilitatis scilicet atque benevolentiae summum bonum adquiratur et sanctae matris ecclesiae res augere vel auctas servare, maxima pars esse beneficentiae multa auctoritate probetur. Ego quoque lvo de Curba villa, spe vitae aeternae permotus, ac pro redemptione animae meae et fratris mei Otranni, uxorisque meae Agathae, omniumque filiorum et filiarum mearum huius ecclesiae Sanctorum Martyrum Gervasii et Protasii Cheonis, a domno Willelmo praedicatore constructae, in dedicatione ipsius a domno Aiverto facta, tunc temporis Carnotensis ecclesiae episcopo, augeo dotem. Molendinum etenim unum scilicet Frenchesac, qui mihi paterno iure contigerat, in ipsis fondamentis ecclesiae viro concesseram religioso, scilicet domno Willelmo, assensu domini mei Gilduini vicecomitis filiorumque eius Arduini atque Ebrardi, a quibus habeo totam terram Curvae villae, cum ecclesia una, et omnibus subiacentibus ei, servis vel ancillis magnis vel parvis nunc ad usum monachorum, ibi Deo famulantium in perpetua possessione concedo. Addo autem totam terram Charmeti cum hospitibus decem, et silvula una, et pratum unum quod dicitur Magnum, omnesque consuetudines burgi cellae illius, a sexta feria mediante die usque ad quarta eiusdem horae, cum uxore mea, et omnibus natis meis atque nepotibus in perpetuum concedo. Ne quis autem hoc donum aliquo modo infringere praesumat, ego Aivertus, Dei gratia Carnotensium episcopus, qui in quantum meae fragilitati permittitur hanc dedicationem perago omnibus calumniatoribus huius doni, nisi resipiscentes venerint ad emendationem, potestate mihi a Deo tradita, abnego communionem ecclesiae, et excommunicando et anathematizando a conventu fidelium catholicorum eiicio. Testes autem huius sunt isti: Hugo decanus, Arnulfus praecentor, Fulcherius, Hugo, Willelmus archidiaconus, Radulfus, Guido, Sugerius, Ausbertus, Galterius, Rainaldus, Aimericus, Johannes, Odo, Radulfus, canonici sanctae Mariae. Rodrodus comes, Albertus filius Ribaldi, Gaszo de Castello, Hugo vicedominus, Amalricus de Sparnoto, Simon et Mainerius filii eius, Aimericus de Villeres, Willelmus de Cusmont, Hato de Digneto, Ivo de Curva villa, Giroius et Radulfus filii eius, Hubertus Mordenz, Gualterius et lvo nepotes eius, Gunterius de Curva villa, Stephanus Caput de Ferro et filii eius Teudo et Amo. De monachis, Genzo prior, Ascelinus cellerarius, Rainfredus, Martinus, Galterius, sacerdotes; Martinus diaconus, Gislebertus, Garinus, Randuinus, laici.

