None
Datierung: 1048-1052
Notum percognitumque sanctae Dei ecclesiae fidelium patefieri volumus cognitioni, quoniam Nivelo filius Guarini sine Barba seculari militiae mancipatus, divino instinctu animatus, una cum matre sua nomine Hersindi quandam terram in Blesensi pago sitam, quae antiquorum vocabulo Villa Berfodii nuncupatur, cum voluntate et assensu domni Ivonis de Curba villa et filiorum suorum Girogii videlicet et Rodulfi, Ivonis quoque et Hugonis, de quorum feudo ipsa videbatur esse terra, cum omnibus suis appenditiis, cultis videlicet et incultis, et decimis, necnon et colibertis, et area molendini, Sancto Martino Maioris Monasterii ad usum videlicet monachorum ibidem omnipotenti Deo famulantium, beneficentiae munere contulit, eo retinente ad suos usus ad presens, in sua videlicet vita, medietatem omnimode redibitionis, quae videtur exire de praedicta terra, separato ab istius modi divisione uno coliberto nomine Hildeberto, quem reliquit praefato Sancto gratanter in dominium. Cuius rei donum ut per cuncta annorum curricula vigorem perpetuitatis obtineat, domnus Guanilo, thesaurarius Sancti Martini, de quo tenebat in beneficio praedictam terram praefatus Ivo, sua auctoritate firmavit, audientibus et videntibus quorum nomina subscripta sunt. Guanilo nepos Guanilonis thesaurarii, Gausbertus camberlencus eius, Petrus filius Gradulfi, Guido frater eius, Gualterius de Villa Malorum, Helgodus filius Ernulfi de Condei, Hubertus Loetius, Gonherius faber, Guarinus maior de Sancto Ylario, Dacfredus famulus de Castro Duno, Galterius presbyter de Cloia, Vitalis clericus, Genzo monachus, Arnulfus monachus.

