Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 107

None
Datierung: 1048-1052

Notitia Nivelonis militis de dono Villae quae vocatur Berfordium.

Nosse debebitis si qui eritis posteri nostri Maioris scilicet huius habitatores Monasterii Sancti Martini, Nivelonem, filium Guarini sine Barba, donasse pro sua eiusdemque patris sui Guarini ac matris Hersindis animabus, Sancto Martino et nobis, sub regimine nunc agentibus domni abbatis Alberti, quandam terram in Vindocinensi pago sitam, quae vulgo appellatur Villa Berfordii, donasse vero eam solidam et quietam cum omni integritate sua, cum consuetudinibus omnibus et aqua ad ipsam pertinente terram, et area unius molendini et uno quoque colliberto, Hildeberto nomine, cum toto eius iam ex se nato vel nascituro fructu. Annuit ad hoc lvo de Curba villa, dominus eius, cum liberis suis his nominibus, Girogio, Rodulfo, Ivone atque Hugone, de quo ipse Nivelo praedictam terram in fevum videbatur tenere. Guanilo quoque thesaurarius de quo Ivo tenebat et ipse nihilonimus annuit. Tetbaldus comes horum omnium dominus, sua etiam auctoritate confirmavit. Illorum itaque ad quos pertinebat auctoramento fecit Nivelo pro sua, ut dictum est, parentumque suorum animabus, donationem totius praescriptae terrae et consuetudinum eius ceterarumve simul rerum, id est aquae, areae, molendini, atque coliberti. Nos tamen ob istud dedimus ei L. Dunenses solidos recompensandae caritatis, potius gratiae quam precii, unde ipse magis gratanter hoc donum fecit, et terram ipsam de suo iure in nostrum funditus transferens possidendam nobis perpetuo et donavit et annuit. Cuius rei testes existunt praefatus abbas noster, qui denominatos solidos per Gualterium monachum, ministrum suum, ipsi dari iussit, et hi qui tunc pariter aderant, tam de monachis quam de laicis: Guanilo, nepos thesaurarii Guanilonis, Gausbertus, camerlencus eius, Petrus filius Gradulfi, Guido, frater eius, Gualterius de Villa Malorum, Helgodus, filius Arnulfi de Condei, Hubertus, Leotius, Gonherius faber, Guarinus, maior de Sancto Hylario, Dacfredus, famulus de Castroduno, Gualterius, presbyter de Cloia, Vitalis clericus, Guarinus clericus, camerlencus domni abbatis, Hildebertus coquus, Frotgerius mariscalcus, Arnulfus monachus, Genzo monachus.