Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 103

None
Datierung: 1040-1048

Notitia de fundatione prioratus SS. Gervasii et Protasii de Choinia in diocesi Carnotensi.

Notum sit omnibus sanctae Dei ecclesiae filiis tam praesentibus quam futuris, quia cum Guillelmus presbyter salutari animae suae sollicitudine permotus, in pago Carnoteno, qui dicitur Choinia, ecclesiam in memoria SS. martyrum Gervasii et Protasii construxisset, et circa eam habitationes monachorum conversationi habiles disposuisset, ipsam ecclesiam et cellas quas aedificaverat cum omnibus, quae ecclesiae illi condonaverat, Deo et Sancto Martino Maioris Monasterii concessit, domnoque abbati Alberto, caenobio, quod Maius Monasterium dicitur praelato in manus contulit, ut orationum et beneficii eorum particeps factus aeternae sibi remunerationis praemium adquireret. Crepit autem idem Guillelmus cognomento praedicator, cum praedicto abbate et fratribus Maioris Monasterii huiusmodi conventionem, ut abbas ipse vel successores eius illam cellam pro voluntate sua ad Dei servitium disponant monachos illuc de suis iuxta arbitrum suum et loci facultatem mittant, qui inibi regulariter vivendo Deo deserviant, nec unquam cella illa vel ecclesia proprios abbates habeat, sed semper abbati Maioris Monasterii subiaceat, qui de suis illic monachis quos et quot et quandiu voluerit habitare faciat. Horum omnium testes multi sunt, quorum aliqui huic notitiae ad testimonium, si necesse fuerit subscripti sunt. Ivo de Curba villa, Hubertus Mordens, Marcelinus miles, Gunterius miles, Letherius Britardus, Rotbertus Curteisus, Odo Bursardus, Gauscelinus sartor. De familia Sancti Martini, Letbertus de Ponte, Hubertus, Hildebertus cocus et Guarinus clericus. De monachis, Adelardus monachus, Genzo monachus, Guarinus monachus.