None
Datierung: 1041 oder 1042
Notum sit omnium generationi futurorum, quod Herveus vicecomes Blesensis remisit Sancto Martino Maioris Monasterii, quando apud eumdem locum devenit monachus commendatitiam et omnes alias consuetudines. quas habebat in villa eiusdem Sancti quae Gilliacus appellata est, et ut haec remissio firmior foret, Tetbaldus comes eam auctorizavit, de cuius fevo Herveus supradictas tenebat consuetudines, et cuncti filii ipsius Hervei, est Gelduinus, qui in paternum successit honorem, et Gaufredus Stephanus, filiae quoque Ermengardis atque Girberga quae nuncupatur etiam Claricia. Quae autem sunt hae consuetudines nominatim exprimi opus non fuit, quoniam caput earum est, de qua praemisimus, commendatitia ex eius occasione omnes pullulaverant. Sed hoc potius sciendum, quod commendatisiam et si quam aliam praeter eam vel propter eam consuetudinem apud Gilliacum memoratus vir iuste vel iniuste habuit vel tenuit, universa Sancto Martino assensu et voluntate filiorum filiarumque suarum, necnon et auctoritate praefati comitis Tetbaldi, habenda sub quiete in reliquum dono perpetuae remissionis, sicut iam dictum est, concessit. Cuius auctoritatis firmitas, ut ab ipso comite facta, certius per succedentia appareat saecula, praecario ipsius Hervei iam monachi effecti, ipse propriis manibus in hoc scripto de hac re facto crucis effigiavit caracterem. Hanc mutui vicissitudinem beneficii recompensari sibi a nobis petens, ut pro hoc aliisque quam plurimis beneficiis, quae erga nostrum operari non desinit locum, singulis per annum hebdomadibus secunda feria missa pro eo una privatim apud nos in vita sua tantum celebretur. Cuius petitio utrarumque consensu partium hac interposita conditione recepta est et flrmata, ut si praefixa secunda feria, vel tertia, vel quarta, festum aliquod acciderit, cuius celebritate missa cogatur intermitti, alio in hebdomada restauretur die, hoc tantum servato ne septimana transeat absque celebratione illius. Testes autem tam de remissione Hervei quam et de auctorisatione comitis, notentur isti: De remissione Hervei, Ebrardus capellanus eius, Ulricus Rex, Ernaldus monachus, Aimericus monachus, nepos eiusdem Hervei. De auctoramento comitis, Odo camerarius eius, Arnulfus de Proinis, Odo clericus Guerrici, idem Herveus iam supradictus. Signum comitis.

