Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 102

None
Datierung: 1040-1043

Donum Gradulfi Albi de manufirma de Putellis.

Notum sit omnibus Gradulfum Album de Montiniaco donasse Sancto Martino Maioris Monasterii et nobis monachis eius, totam suam manum firmam de Putellis, ita solutam et quietam, sicut Fulcherius Dives dederat eam Hersindae filiae suae in desponsalitio, quando desponsavit eam praefatus Gradulfus. Huiusmodi donum factum est apud Capellam Blesensem ante comitem Tetbaldum et ante comitem Gaufredum cognomine Martellum, qui ibi ambo convenerant, ad faciendum inter se concordiam pacis. Hanc autem manum firmam tenuerat Burchardus de Caresmo in saisimento, per tredecim annos, super Gradulfum Album, antequam convenerent praefati comites ad supradictum locum et cum non possent comites omnino inter se firmare pacem, nisi treguam tantummodo, rogavit tamen comes Tetbaldus comitem Gaufredum, ut haec manus firma, iniuste a Burchardo possessa, redderetur Gradulfo. Vocavit itaque comes Gaufredus Burchardum et monuit eum ut redderet Gradulfo suam manum firmam, quod et fecit ipse in eodem loco. Quae postquam reddita est ei illico donavit eam Sancto Martino in praesentia amborum comitum et multorum nobilium virorum qui ibi aderant, et misit huiusmodi donum in manu domni Gualonis monachi nostri, qui tunc erat praepositus de Beziaco. Audiens autem, quidam miles Guido nomine, donasse Gradulfum Sancto Martino suam manum firmam, caepit eum calumniari propter censum, qui non fuerat ei redditus per tredecim annos. Census autem illius terrae sunt sex solidi et redditur ad forum Blesis, die festo decollationis sancti Johannis. De hoc censu iudicaverunt comes Tetbaldus et comes Gaufredus quod debebat reddi plane, id est sine emendatione, dicentes bonum esse, si domnus Guido redderet totum illum censum tredecim annorum, ad recognitionem de hoc quod vere accepisset, revestituram illius manus firmae quod et ita factum est. Venit enim domnus Gualo ad Guidonem et fecit cum eo concordiam de illo censu et perdonavit inde Guido pro anima sua Sancto Martino censum quinque annorum, scilicet XXX. solidos et reddidit ei monachus censum octo annorum, scilicet XL. et VIII. solidos et ita guerpivit ille suam calumniam. Calumniatus est quoque hanc eandem manum firmam Rainaldus filius Fulcradi, dicens quod Hersinda uxor iam saepedicti Gradulfi inguadiaverat ei illam propter duos modios frumenti, quos redderat pro ea. Hos modios reddidit ei domnus Gualo et ita guerpivit et ipse omnem calumniam. Confirmavit etiam hanc donationem auctoritate sua comes Tetbaldus et comes Gaufridus, ut ratum esset in perpetuum et firmiorem habere stabilitatem ista cartula. Concessit quoque Lancelinus de cuius casamento erat praedicta manus firma, et Burchardus de Caresmo qui tenuerat eam in saisimento, ut nunc redderet eam Gradulfo. Sig. comitis Tetbaldi. Sig. comitis Gaufredi. S. Lancelini de Balgentiaco. Sig. Burchardi de Caresmo. S. Ingelbaldi Britonis. Nomina caeterorum testium morosum fuit scribere quia tot inde testes extiterant, quotquot in illo conventu hoc videre vel audire potuerunt. His ita expletis, postea perrexit domnus Gualo monachus noster ad Montiniacum et ibi concesserunt pariter libertatem, hoc donum quod fecerat Sancto Martino Gradulfus, Hersenda uxor sua et filii sui Fulcherius, Petrus, Guido. Hoc viderunt et audierunt quotquot ibi aderant homines Gradulfi et Benedictus Blacardus famulus monachi.