Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 101

None
Datierung: 1039 oder 1040

Notitia de Bocceiis.

Notum sit omnibus ecclesiae catholicae fidelibus, maxime vero successoribus nostris, quod Albericus, Haimericus, Frotbertus, Anscherius, Rotbertus, hi quinque fratres, filli Gunlardi, itemque Albericus et Gauterius, duo fratres filii Hamerici, vendiderunt Sancto Martino Maioris Monasterii, in tempore domni Alberti abbatis, per manum Rodulphi monachi, cui erat obedientia de Camartio iniuncta, terram unius carrucae, quam habebant in Boceiis, de casamento episcopi Aurelianensis, acceptis a supradicto Sancto XXIII. solidis, Rotberto atque Rotlando ministerialibus eiusdem episcopi assentientibus. Terra autem illa censalis est, solvens quot annis XII. denarios de censu in festivitate sancti Lifardi. Huius venditionis fideiiussores fuerunt: Rainaldus, maior de Anchob, Herbertus de Anchob, Rotbertus filius Theoderici, Frotgerius caballarius, Romaldus, Gifardus, qui illam videlicet terram ab omni calumnia, si forte insurrexerit, cunctis diebus vitae suae adquietare satagant. Ea quandiu de omnibus his ceteris defunctis superfuerit unus, ipse nichilominus ab omni eam calumnia liberet. Testes qui et venditionem omnem sicut supra scripta est, et convenientia de fideiussoribus audierunt, hii sunt: Giraldus, maior de Binaiis, Gauterius frater Tetbaldi, Hilduinus filius Vitalis, Michael Cementarius, Hardradus Parvus de Binaiis, Rainaldus frater eius, Gauzfredus filius Grimaldi, Junaimus frater eius.