None
Datierung: 1032-1064
In pago Blesensi possessio quaedam sita est Sancti Martini Maioris Monasterii, quae Villa dicitur Aitardi. In hac miles quidam Girbertus nomine unum bumberium, quatuor videlicet agripennos terrae, praeiudicio magis potentiae quam iudicio tenebat iusticiae. Unde in curia Blesensi quaerela coram iudicibus a praefati monachis monasterii deposita, ventum est ad iudicium. Cumque satis utrimque diuque conclamatum pro partibus esset, tandem Sancto Martino terra illa reddi debere, cui iusticia debebatur, iudicio iudicatum est. Tunc iniquitatis miles ille convictus ratione deficiens, praecibus innititur, ut saltem in vita sua medietas terrae illius sibi concederetur. Cuius domnus abbas Albertus tali convenientia petitioni assensus est, ut primo terram illam Sancto Martino dimitteret, necnon et avunculus eius Durandus eques, a quo hanc iste acceperat, quod eis coram cunctis fratribus tunc domnus abbas pro mansuetudine sua, Girberto in vita sua, medietatem terrae saepedictae concessit, hoc pacto ut nullus post eius obitum de parentela vel affinitate ipsius in terra illa hereditet. Hoc itaque dictum est, scriptum est, firmatum est, completum est, discessum est, testes citati cartulae sunt subpositi. Gelduinus, Praxedis mater eius, Guarinus, Rainaldus, Pastulfus, Teduinus, Guido filius Guascelini, Rotbertus praepositus, Rainaldus, Hugobaldus, Adelardus.

