None
Datierung: 1038 oder 1039
Presentium atque futurorum memoriae commendare volumus convenientiam, quam domnus Albertus abbas cepit cum Raherio, Raherii carnotensis filio coram comitissa Ermengardi et Gelduino vicecomite Carnoti. Habebat quippe predictus Raherius in pago Dunensi in loco qui appellatur Matersenta unum alodem, quem pro redemptione animae parentum suorum ac suae suique senioris Odonis, scilicet comitis, dedit Sancto Martino. Hac autem convenientia, ut ad presens habeat Sanctus Martinus investitura terram unius dominicae carrucae et duas mensuras quae meliores visae fuerint, cum servis et ancillis. Post obitum vero ipsius Raherii, totus alodus veniet in dominium Sancti Martini. Eo ut haec convenientia in perpetuum maneat firma, dedit ei domnus Albertus abbas unam mulam decem librarum consilio comitissae Ermengardis, et Gelduini ceterorumquc bonorum virorum, quorum pro testimonio nomina subtus habentur scripta. Raherius ipse qui donationem fecit, Ermengardis comitissa, Gelduinus vicecomes, Dado, Herveus vicecomes, Gencio canonicus, Rainaldus filius Burcardi, Odo, Hugo de Cappis.

