None
Datierung: 1032-1037
Noscant cuncti successores nostri cum domna Agnete, domni Wanilonis tesaurarii uxore, nos talem convenientiam habuisse ob amorem sui senioris suumque, quantum ipsa vixerit. Concessimus illam emptionem quam fecit in terra nostra de vineis Dagfridi clerici, hac autem ratione, ut ipsae vineae et quicquid alterius aedificii in terra nostra fecerit, pro redemptione animae senioris sui ac suae, post obitum suum in Sancti Martini revertatur dominium. Comitem vero Odonem, huius elemosinae, favente suo seniore Guanilone, fecit participem, Ermengardim quoque comitissam, ac filios eorum Teodbaldum scilicet et Stephanum, quorum potentia, si forte quod absit, aliqua surrexerit calumnia, animarum suarum defendantur elemosinae dona. At ipsa vivente, ne damnum aliquod propter hoc accidat, nobis sive de nostris consuetudinibus, seu de importunitate aliqua nostris hominibus a suis facta, hos fideiussores habemus quorum nomina subter notare curavimus: Willelmum, Rainaldum, Durandum, Hildebertum. S. comitis Odonis, qui hanc notitiam firmavit. S. Teotbaldi filii eius. S. Guanilonis thesaurarii, qui hanc notitiam super altare Sancti Martini posuit. S. Arduini filii Gelduini. S. Guillelmi filii Archingerii. S. Nevelonis. S. Ingelberti. + + +

