Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
CALUMNIA SEMITARII AB HAIMERICO DE CHORRONIO

Notum sit posteris nostris, quod Haimericus de Chorronio nullam aliam causam habens, nisi cupiditatem res nostras auferendi, cepit clamare saisimentum in terra nostra de Semitario........ De hac injuria sepe appellatus a nobis cur hoc faceret, rogatus etiam ut aut ante comitem.... justitiam teneret........ Quadam autem vice cum essent apud Casteilum - novum tres de monachis nostris........, contigit et ipsum adesse, quem convocantes in cellarium nostrum, ceperunt pacifice.... ac.... calumpniam totam guerpivit de omnibus.... Hoc uiderunt et audierunt hii qui subscripti sunt. Haimericus de Chorrun, Archengerius, Euvendus, Eudo de Chorrun, Petrus filius Grimaldi ........ Arnulfus de Ponte Lambertus.