Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DONATIO MAURICII FILII RAGINALDI CHOTARDI

Palam fieri volumus nostris successoribus, quod Mauricius filius Raginaldi Chotardi, et uxor ejus Hersendis, filia Alfredi, die celebri Epiphanie, capitulo expleto in parlatoriumsimul venerunt, nobis ipsis monachis octo denarios census, quos illis per singulos annos monachus noster Camerarius solvebat de vineisperpetualiter dederuntHoc sicut praedictum est factum esse testantur dominus Willelmus prior, Christianus de LambalaDe laicis: Girardus armiger prefati MauriciiGaufridus fergaus, Giraldus de Sartrino, Gausbertus Gazel, — Rainaldus de Guastina.