Robert, seigneur de l´Ile, confirme la remise faite par son fils, du repas annuel exigé des religieux de Marmoutier à Pray.
Datierung: XIIe siècle
Ego Robertus, insulae Jerennae dominus, notum fieri volo presentibus et futuris Rainaldum, filium meum, dedisse et concessisse Deo et monachis B. Martini majoris monasterii, in elemosynam, qoddam prandium, quod nos et antecessores nostri, in domo ipsorum de Pereio, annuatim diu ut cumque possederamus, et juramento jurasse se nunquam illud repetiturum. Quia vero meo consilio et assensu hoc fecit, donum et elemosynam ejusdem prandii concessi et approbavi, et donum super altare B. Medardi in libro missali obtuli promittens Deo me nunquam illud ulterius habiturum, nec aliquis de genere meo. Monachi vero in communi benefisio ecclesiae ipsorum nos et predecessores nostros receperunt, datis mihi et filiis meis solidis quingentis, Et ne in posterum quoquo modo ab aliquo revocari possit, presentem cartam sigillo meo roboravi, nomina testium subscribens, ut sint testes ydonei jam dictae elemosynae, et donationis, quorum haec sunt nomina: Durandus magister prior qui hoc opus peregit, Hugo prior de Lanceio, Galanus de S. Medardo, Galterius carnotensis, Garrenus decanus vindocinensis, Grosset prior de insula Jherennae, Odo de Marcille et alii plures.